Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.1.893-5.1.922
Plautus, Truculentus 5.1.893-922
Not analysed yet
Ego minam auri fero supplicium †damnis ad amicam meam:
ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.
sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi.
quid hic vos agitis?
Ne me appella quaeso.
Aha nimium saeviter.
Potine ut mihi molestus ne sis?
Ecquid, Astaphium, litiumst?
Merito ecastor tibi succenset.
Egon, atque isti etiam parum
male volo.
Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius,
supplicium ad te hanc mínam fero auri. si minus crédis, respice.
Manus vetat prius quám penes sese habeat quicquam credere.
puero opust cibo, opus est matri autem, opus est quae puerum lavit,
opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter
ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus,
fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis,
oleo opust, opus est farina, porro opus est totum diem:
numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;
non enim póssunt militares pueri †etauio exducier.
Respice ergo, áccipe hoc, qui ístuc efficias opus.
Cedo, quamquam parum est.
Addam etiam unam minam istuc post.
Parumst.
Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium.
Mitte me, inquam, odiosu's odiosus es .
Nil fit, non amor, teritur dies.
plus decem pondo †moris pauxillisper perdidi.
Accipe hoc atque auferto intro.
Vbi mea amicast gentium?
neque ruri neque hic óperis quicquam facio, corrumpor situ,
ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
sed eccam video. heús amica, quid agis? .
Quis illic est homo?
Quém ego ecastor mage amo quam te. …
Quam me? quo modo?
Hoc modo, ut molestus ne sis.
Iamne abis, postquam aurum habes?
Condidi intro quod dedisti.
Ades, amica, te adloquor.
At ego ad te ibam, mea delicia.
Hercle vero serio,
quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;