Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.1.923-5.1.952
Plautus, Truculentus 5.1.923-952
Not analysed yet
nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo.
Vin te amplectar, savium dem?
Quidvis face qui gaudeam.
Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier?
mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum,
nisi si te mea manu †ui in machaera et hunc vis mori.
Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas;
auro, hau ferro deterrere potes, hunc né amem, Stratophanes.
Qui, malum, bella aut faceta es, quaé ames hominem isti modi?
Venitne in méntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt.
Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?
Quamquam hic squalet, quamquam hic horret, scitus et bellust mihi.
Dedin ego aurum—
Mihi? dedisti filio cibaria.
nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina.
Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum.
Quid isti debes?
Tria.
Quae tria nam?
Vnguenta, noctem, savium.
Par pari respondet. verum nunc saltem, etsi istunc amas,
dan tu mihi de tuis deliciis †sum quicquid pauxillulum?
Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri†
†capas dicit auaui consultam istuc mihi homo†
cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.
Volgo ad se omnis intromittit.
Abstine istac tu manum.
Iam hercle cum magno malo tu vapula vir strenuos.
Dedi ego huic aurum.
Át ego argentum.
†eat apale puram.
At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.
meliust te minis certare mecum quam minaciis.
Lepidu's lepidus es ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro.
Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus.
Age prior prompta aliquid.
Immo tu prior perde et peri.
Em tibi talentum argenti. †Philippices est, tene tibi.