Latin
Act 5, lines 5.1.953-5.1.968
Plautus, Truculentus 5.1.953-968
Not analysed yet
Tanto melior, noster esto—sed de vostro vivito.
Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times?
Tu peregrinu's peregrinus es ,hic ego habito: non cum zona ego ambulo:
pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
quid dedi! ut discinxi hominem.
Immo ego vero, qui dedi.
I intro, amabo, i, tú eris mecum; tum tu eris mecum quidem.
Quid tu? quid ais? cum hocin eris? ego ero posterior, qui dedi?
Tu dedisti iam, hic daturust: ictuc habeo, hoc expeto.
verum utrique mos geratur amborum ex sententia.
Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur.
Meum quidem te lectum certe óccupare non sinam.
Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia,
meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram:
†romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam.
Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula.
spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite.