Latin · ~4 min
Lines 1.122-1.147
Plautus, Vidularia 1.122-147
Not analysed yet
Prisc. GL 2. 528K
Nunc apud sequestrum vidulum posivimus. 95
Prisc. GL 2. 165K
Opposita est calcendix. NIC. At ego signi dicam quid siet.
Fulg. serm. antiq. 53; 15
A. Iuben hunc insui in culleo
atque in altum deportari, suis ut annonam bonam
piscibus concinnet? B. Malo hunc adligari ad horiam,
ut semper piscetur, etsi sit tempestas maxima. 100
Non. 258M
Signum recte comparebat; huius contendi anulum.
Non. 138M
Malim moriri meos quam mendicarier:
boni miserantur illum, hunc inrident mali.
Non. 104M
Nunc servos argentum a patre expalpabitur.
Prisc. GL 2. 317K
(NIC.) ***immo id quod haec nostra est patria et quod hic meus pater, 105
illic autem Soterinis est pater.
Philarg. Verg. Ecl. 2. 63
Nam audivi feminam ego leonem semel parire ***
Non. 220M
Vbi quamque pedem viderat, subfurabatur omnis.
Non. 332M
Sed leno egreditur foras;
hinc ex occulto sermonem eius sublegam.