Latin · ~7 min
Lines 1.84-1.121
Plautus, Vidularia 1.84-121
Not analysed yet
tu si quem vis invenire tibi patronum, quaerita; 60
perfidiose numquam quicquam hic agere decretu<m>st mihi.
CAC. Qur, malum, patronum quaeram, postquam litem perdidi?
ne <ego> homo miser e<t scelestus dudum at>que infelix fui,
vidulum q<ui> ubi v<id>i, non me circumspexi centiens;
verbero illic inter mu<rtos> latuit, insidias dedit. 65
tam scio quam med hic stare: captam praedam perdidi,
nisi quid ego mei simile aliquid contra consilium paro.
hic astabo atque observabo, si quem amicum conspicer.
DINIA NICODEMVS CACISTVS
DIN. Ne tu edepol hodie miserias multas tuas
mihi narravisti, eoque ab opere maxume 70
te abire iussi, quia me miserebat tui.
CAC. Illic est adulescens, quem tempe<st>as immin ***
::fic:::t:s atque arg::en::m ***rom ***
et iam ego audivi d::m r ***m mut ***
in opus ut sese collocavit quam <cit>o; 75
<po>l haut cessavit, postquam t<erra>m attigi<t>.
mirum est si a::::: tuam v:::::squa ***
nosuos parenti:::dare possu ***tus fu ***
rem mihi na<rravit; >ede<po>li simul ***
pueri::s hi ***isp ***gis 80
egentiorem ***minen:::m neminem ***
neque esse c<redo neque fuisse> neque f<o>re.
DIN. Cave tu istuc dixis. immo etiam argenti minam,
quam med oravisti ut darem tibi faenore,
iam ego adferam ad te. faenus mihi nullum duis. 85
NIC. Di tibi illum faxint filium salvum tuum,
qum mihi qui vivam copiam inopi facis.
sed quin accedat faenus, id non postulo.
DIN. Defaenerare hominem egentem hau decet.
quam ad redditurum te mihi dices diem, 90
cave demutassis. NIC. Vsque donec solvero,
Non. 123M
CAC. Ibi ut piscabar, fuscina ici vidulum.
Prisc. GL 2. 123K
Nescio qui servos e myrteta prosilit.
Non. 468M
Quid multa verba? plurimum luctavimus.