Latin
Lines 1.47-1.83
Plautus, Vidularia 1.47-83
Not analysed yet
NIC. Non sum, siquidem tu n<on vis mercedem dare,>
verum, si pretium das, du<ces te>cum simul. 30
DIN. Laboriosa, adulescens, vita est rustica.
NIC. Vrbana egestas edepol aliquanto magis.
DIN. Talis iactandis tuae sunt consuetae manus.
NIC. At qualis exercendas nunc intellego.
DIN. Mollitia urbana atque umbra corpus candidumst. 35
NIC. Sol est ad eam rem pictor: atrum fecerit.
DIN. Heus tu, a me<is> illic estur <satis duru>s c<ibus>.
NIC. Misero male esse <fuerit> con<senta>ne<um>.
quod abs te:::c p::t quaesso ut m<ih>i impertias.
si tibi pudico <homine> est opus et non malo, 40
qui fidei plenior sit quam servi tui
cibique minimi maxumaque industria,
minime mendace, em me licet conducere.
DIN. Non edepol equidem credo, mercennarium
te esse. <NIC. An> non credis? non ::::<co>ndu<ci> arbit<ror> 45
n ***st dicat simul
***operarium
iam ***unde conducam mihi
multum labor<et, p>aullum mereat, paullum edi<t>.
NIC. Minus operis nihilo faciam quam qui plurumum, 50
nec mihi nisi unum prandium quicquam duis,
praeter mercedem. DIN. Quid merendam? NIC. Ne duis,
neque cenam. DIN. Non cenabis? NIC. Immo ibo domum.
DIN. Vbi habitas? NIC. Hic apud piscatorem Gorginem.
DIN. Vicinus igitur es mihi, ut tu praedicas. ***55
<GORGINES CACISTVS ASPASIVS>
Prisc. GL 2. 224K
GORG. Animum advortite ambo sultis. vidulum hic apponite; 55a
ego servabo, quasi sequestro detis; neutri reddibo, 55b
donicum res iudicata erit haec. 55c
Prisc. GL 2. 224K
ASP. Haud fugio sequestrum ***55d
(CAC.) ibo et quaeram, si quem possim sociorum nanciscier
seu quem norim, qui advocatus adsit. iam hunc novi locum.
hicine vos habitatis? GORG. Hisc in aedibus: huc adducito.
at ego vidulum intro condam in arcam atque occludam probe.