Latin
Book 1, lines 1.1.635-1.1.700
Pliny the Elder, Naturalis Historia 1.1.635-700
Not analysed yet
[17] quae regum in iis ratio
[18] aliquando et laetum omen esse examinum
[19] genera apium
[20] de morbis apium
[21] quae iminica apibus
[22] de continendis apibus
[23] de reparandis
[24] de vespis, crabronibus, quae animalia ex alieno suum faciant
[25-27] de bombyce Assyria
[26] de bombyliis, necydalis. quae prima invenerit bombycinam vestem
[27] de bombyce Coa. quo modo conficiatur Coa vestis
[28-29] de araneis
[28] qui ex iis texant. quae materiae natura ad texendum
[29] generatio araneorum
[30] de scorpionibus
[31] de stellionibus
[32] de cicadis. sine ore esse et sine exitu cibi
[33] de pinnis insectorum
[34] de scarabaeis. lampyrides. reliqua scarabaeorum generis
[35] de locustis
[36] de formicis
[37] chrysallides, asilus, papiliones
[38] de iis animalibus quae ex ligno aut in ligno nascuntur
[39] sordium hominis animalia. quod animal minimum. aestatis animalia
[40] animal cui cibi exitus non sit
[41] tineae, cantharides, culices. nivis animal
[42] ignium animal, pyrallis sive pyrotocum
[43] hemerobion
[44-97] animalium omnium per singula membra naturae et historiae
[44] quae apices habeant, quae cristas
[45] cornuum genera. quibus mobilia
[46] de capitibus. quibus nulla
[47] de capillo
[48] de ossibus capitis
[49] de cerebro
[50] de auribus. quae aures non habeant. quae sine auribus et sine foraminibus audiant
[51] de facie. de fronte. de superciliis
[52-57] de oculis
[52] quae sine oculis animalia. quae singulos tantum oculos habeant
[53] de diversitate oculorum
[54] quae ratio visus. noctu videntes
[55] de natura pupillae. quae non coniveant. quibus eruti oculi renascantur
[56] de palpebris. quibus non sint, quibus ab altera tantum parte sint
[57] quibus genae non sint
[58] de malis
[59] de naribus
[60] buccis, labris, mento, maxillis
[61-64] de dentibus
[61] quae genera eorum. quibus non utraque parte sint, quibus cavi
[62] de serpentium dentibus. de veneno earum. cui volucri dentes
[63] mirabilia dentium
[64] aetas ruminantium ab iis
[65] de lingua. quae sine ea. de ranarum sono. de palato
[66] de tonsillis. uva, epiglossis. arteriae, gula
[67] cervix, collum, spina
[68] guttur, fauces, stomachus
[69-71] de corde
[69] sanguine, animo
[70] quibus maxima corda, quibus minima, quibus bina
[71] quando in extis aspici coepta
[72] de pulmone. quibus maximus, quibus minimus. quibus nihil aliud quam pulmo intus. quae causa velocitatis animalium
[73-76] de iocinere
[73] de capite extorum. haruspicum circa id observationes. quibus animalibus et in quibus locis bina iocinera
[74] de felle. ubi et quibus geminum. quibus animalium non sit. quibus animalium aliubi quam in iocinere
[75] quae vis eius
[76] quibus crescat cum luna et decrescat iocur. haruspicum circa ea observationes et prodigia mira