Latin
Book 1, lines 1.1.701-1.1.746
Pliny the Elder, Naturalis Historia 1.1.701-746
Not analysed yet
[77] praecordia. risus natura
[78] de ventre. quibus nullus. quae sola vomant
[79] lactes, hillae, alvus, colon. quare quaedam insatiabilia animalia
[80] de omento. de splene. quibus animalium non sint
[81] de renibus. ubi quaterni animalibus. quibus nulli
[82] pectus, costae
[83] vesica. quibus animalium non sit. ilia. de membranis
[84] uterus. de locis. de volvis. de suum volva, sumine
[85] quae adipem, quae sebum habeant. de natura utriusque. quae non pinguescant
[86] de medullis. quibus non sint
[87] de ossibus. de spinis. quibus nec ossa nec spinae. cartilagines
[88] de nervis. quae sine nervis
[89-92] arteriae, venae
[89] quae nec venas nec arterias habeant. de sanguine. de sudore
[90] quorum celerrime sanguis spissetur, quorum non coeat. quibus crassissimus, quibus tenuissimus, quibus nullus
[91] quibus certis temporibus anni nullus
[92] an in sanguine principatus
[93] de tergore
[94] de pilis et vestitu tergoris. quibus os intus et pedes subtus hirti
[95] de mammis. quae volucrum mammas habeant. notabilia animalium in uberibus
[96-97] de lacte
[96] quod solum animal sugat in cursu. de colostris. de caseis. ex quibus non fiant. de coagulo. genera alimenti ex lacte
[97] genera caseorum
[98-113] differentiae membrorum hominis a reliquis animalibus
[99] de bracchis, de digitis
[100] de simiarum similitudine
[101] de unguibus
[102] de genibus et poplitibus
[103] in quibus membris corporis humani religio
[104] varices
[105] de gressu. de pedibus et cruribus
[106] de ungulis
[107] volucrum pedes
[108] pedes animalium a binis ad centenos. de pumilionibus
[109] de genitalibus. de hermaphroditis
[110] de testibus. trium generum semiviri
[111] de caudis
[112] de vocibus animalium
[113] de agnascentibus membris
[114] vitalitiatis et morum notae ex membris hominum
[115] de anima. de victu
[116] quae veneno pasta ipsa non pereant et gustata necent
[117] quibus de causis homo non concoquat. de remediis cruditatium
[118] quem ad modum corpulentia contingat. quem ad modum minuatur
[119] quae gustu famem et sitim sedent
Summa: res et historiae et observationes MMDCC.