Latin
2.1.230 to 2.1.234
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.1.230-234
Not analysed yet
[231] Andro in insula templo Liberi patris fontem nonis Ianuariis semper vini saporem fundere Mucianus ter consul credit. dies Qeodosia vocatur. iuxta Nonacrim in Arcadia Styx, nec odore differens nec colore, pota ilico necat; item in Liberoso Taurorum colle tres fontes sine remedio, sine dolore mortiferi. in Carrinensi Hispaniae agro duo fontes iuxta fluunt, alter omnia respuens, alter obsorbens. in eadem gente alius aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam differentes. [232] in Comensi iuxta Larium lacum fons largus horis singulis semper intumescit ac residit. in Cydonea insula ante Lesbum fons calidus vere tantum fluit. lacus Sannaus in Asia circa nascente absinthio inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est, cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. amnes retro fluere et nostra vidit aetas Neronis principis supremis, sicut in rebus eius rettulimus. [233] Iam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse quem fallit? sicut illa permira naturae opera, aes ac plumbum in massa mergi, dilatatum fluitare, eiusdemque ponderis alia sidere, alia invehi, onera in aqua facilius moveri, Syrium lapidem quamvis grandem innatare eundemque comminutum mergi, recentia cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli, inania vasa haud facilius quam plena extrahi; pluvias salinis aquas dulciores esse quam reliquas, nec fieri salem nisi admixtis dulcibus; [234] marinas tardius gelari, celerius accendi; hieme mare calidius esse, autumnale salsius; omne oleo tranquillari, et ob id urinantes ore spargere, quoniam mitiget naturam asperam lucemque deportet; nives in alto mari non cadere; cum omnis aqua deorsum feratur, exilire fontes atque etiam in Aetnae radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena, centena milia passuum harenas flammarum globo eructet. [235] namque et ignium, quod est naturae quartum elementum, reddamus aliqua miracula, sed primum ex aquis. In urbe Commagenes Samosata stagnum est emittens limummaltham vocantflagrantem. cum quid attigit solidi, adhaeret; praeterea tactu et sequitur fugientes. sic defendere muros oppugnante Lucullo; flagrabat miles armis suis. aquis et accenditur; terra tantum restingui docuere experimenta. similis est natura naphthae. ita appellatur circa Babylonem et in Austacenis Parthiae profluens bituminis liquidi modo. huic magna cognatio ignium, transiliuntque in eam protinus undecumque visam. ita ferunt a Medea paelicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapto