Latin
2.1.235 to 2.1.238
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.1.235-238
Not analysed yet
[236] verum in montium miraculis ardet Aetna noctibus semper tantoque aevo materia ignium sufficit, nivalis hibernis temporibus egestumque cinerem pruinis operiens. nec in illo tantum natura saevit exustionem terris denuntians: flagrat in Phaselitis mons Chimaera, et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem eius accendi aqua, extingui vero terra aut fimo Cnidius Ctesias tradit. eadem in Lycia Hephaesti montes taeda flammante tacti flagrant, et adeo ut lapides quoque rivorum et harenae in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille pluviis; baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum, rivos ignium sequi narrant. flagrat in Bactris Cophanti noctibus vertex. [237] flagrat in Medis et in Sittacene confinio Persidis, Susis quidem ad Turrim Albam XV caminis, maxo eorum et interdiu, campus. Babylone flagrat e quadam veluti piscina iugeri magnitudine, Aethiopum iuxta Hesperu montem stellarum modo campi noctu; similiter in Megalopolitanorum agro. nam si intermisit ille iucundus frondemque densi supra se nemoris non adurens et iuxta gelidum fontem semper ardens Nymphaei crater, dira Apolloniatis suis portendit, ut Theopompus tradidit; augetur imbribus egeritque bitumen temperandum fonte illo ingustabili, et alias omne bitumine dilutius. sed quis haec miretur? [238] in medio mari Hiera et Lipara insulae Aeoliae iuxta Italiam cum ipso mari arsere per aliquot dies sociali bello, donec legatio senatus piavit. maxo tamen ardet incendito Theon ochema dictum Aethiopum iugum torrentesque solis ardoribus flammas egerit. tot locis, tot incendiis rerum natura terras cremat! [239] Praeterea cum sit huius unius elementi ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terrae? quae est illa natura, quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine damno sui pascit? addantur his sidera innumera ingensque sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti naturae attritique inter se ligni, iam nubium et origines fulminum: excedet profecto miracula omnia ullum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum specula quoque concava adversa solis radiis facilius etiam accendant quam ullus alius ignis.