Latin
2.1.243 to 2.1.246
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.1.243-246
Not analysed yet
[244] alia via, quae certior et iniri terreno maxime potest, a Gange ad Euphraten amnem ||LI|| . |LXIX|, inde Cappadociae Mazaca |CCXLIIII|, inde per Phrygiam, Cariam, Ephesum |CCCCXCVIIII|, ab Epheso per Aegaeum pelagus Delum |CC|, Isthmum |CCXII| . D, inde terra [et Laconico mari] et Corinthiaco sinu Patras Peloponnesi |XC|, Leucadem |LXXXVII| . D, Romam |CCCLX|, Alpes usque ad Scingomagum vicum |DXVIIII|, per Galliam ad Pyrenaeos montes Illiberim |CCCCLXVIII|, ad oceanum et Hispaniae oram |DCCCXXXI|, traiectu Gadis |VII| . D, quae mensura Artemidori ratione ||LXXXIX|| . |XLV| efficit. [245] Latitudo autem terrae a meridiano situ ad septentriones, dimidio fere minor, Isidoro colligit ||LIIII|| . |LXII|, quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc rigor. neque enim deesse terris arbitror aut non esse globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta esse. haec mensura currit a litore Aethiopici oceani, qua modo habitatur, ad Meroen |DCXXV|, inde Alexandriam ||XII|| . |L|, Rhodum |DLXXXIIII|, Cnidum |LXXXVII| . D, Coum |XXV|, Samum |C|, Chium |XCIIII|, Mytilenen |LXV|, Tenedum |CXIX|, Sigeum promunturium |XII| . D, os Ponti |CCCXII| . D, Carambin promunturium |CCCL|, os Maeotis |CCCXII . D, ostium Tanais |CCLXXV|, qui cursus conpendiis maris brevior fieri potest |LXXIX|. [246] ab ostio Tanais nihil inmodicum diligentissimi auctores fecere. Artemidorus ulteriora inconperta existimavit, cum circa Tanain Sarmatarum gentes degere fateretur ad septentriones versus; Isidorus adiecit ||XII|| . |L| usque ad Thylen, quae coniectura divinationis est. ego non minore quam proxime dicto spatio Sarmatarum fines nosci intellego. et alioqui quantum esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror. nam et a Germania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum habeo. [247] De longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna memoratu putem. universum autem circuitum Eratosthenes, in omnium quidem litterarum subtitlitate, set in hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis probari video, CCLII milium stadiorum prodidit, quae mensura Romana conputatione efficit trentiens quindeciens centena milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argumentatione conprehensum, ut pudeat non credere. Hipparchus, et in coarguendo eo et in reliqua omni diligentia mirus, adicit stadiorum paulo minus |XXVI|.