Latin
2.1.239 to 2.1.242
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.1.239-242
Not analysed yet
[240] quid quod innumerabiles parvi, sed naturales, scatent? in Nymphaeo exit e petra flamma, quae pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantias, haec quidem invalida, cum transit, nec longe in alia durans materiaviret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus; exit in Mutinensi agro statis Volcano diebus. repertiur apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit, ardere terram, in agro Sabino et Sidicino unctum flagrare lapidem, in Sallentino oppido Gnatia inposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in Laciniae Iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse perflantibus undique procellis; [241] quin et repentinos existere ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis: Trasimenum lacum arsisse totum; Servio Tullio dormienti in pueritia ex capite flammam emicuisse, L. Marcio in Hispania interemptis Scipionibus contionanti et milites ad ultionem exhortanti arsisse simili modo alerius Antias narrat. plura mox et distinctius; nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verum egressa mens interpretationem naturae festinat legentium animus per totum orbem veluti manu ducere. [242] Pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti, ut citum est, oceano velut innatans longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est ab India ad Herculis columnas Gadibus sacratas ||LXXXV|| . LXXX |VIII| p. ,ut Artemidoro auctori placet, ut vero Isidoro, ||XCVIII|| . |XVIII|. Artemidorus adicit amplius a Gadibus circuitu Sacri promunturii ad promunturium Artabrum, quo longissime frons procurrat Hispaniae,|DCCCCXCI| . D. [243] mensura currit duplici via: a Gange amne ostioque eius, quo se in Eoum oceanum effundit, per Indiam Parthyenenque ad Myrianrum urbem Syriae in Issico sinu positam |XLIICVIII| . |XV|, inde proxima navigatione Cyprum insulam, Patara Lyciae, Rhodum, Astyopalaeam in Carpathio mari insulam, Taenarum Laconicae, Lilybaeum Siciliae, Caralim Sardiniae ||XXI|| . |XIII|, deinde Gades ||XII|| . |L|, quae mensura universa ab Eoo mari efficit ||LXXXV|| . |LXXXVIII|.