Latin
Book 4
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.120
Not analysed yet
120] ab eo latere, quo Hispaniam spectat, passibus fere C altera ia est, longa M passus, M lata, in qua prius oppidum Gadium fuit. vocatur ab Ephoro et Philistide Erythea, a Timaeo et Sileno Aphrodisias, ab indigenis Iunonis. maiorem Timaeus Cotinusam aput eos vocitatam ait; nostri Tarteson appellant, Poeni Gadir, ita Punica lingua saepem significante. Erythea dicta est, quoniam Tyri aborigines earum orti ab Erythro mari ferebantur. in hac Geryones habitasse a quibusdam existimatur, cuius armenta Hercules abduxerit. sunt qui aliam esse eam et ctra Lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine quandam ibi appellant.