Latin
Book 4
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.121
Not analysed yet
121] Peracto ambitu Europae reddenda consummatio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus. longitudinem eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai Gades |LXXXVII|: XIIII prodiderunt. Polybius latitudinem Europae ab Italia ad oceanum scripsit |XII|: L esse, etiam tum incomperta magnitudine.