Latin · ~11 min
1.14 to 1.17
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.14-17
Not analysed yet
5. De Homine Insulso Qui Existimavit Duos Cunnos In Uxore Homo e nostris rusticanus, et haud multum prudens, certe in coitu mulierum rudis, sumpta uxore, cum illa aliquando in lecto renes versus virum volvens, nates in ejus gremio posuisset, erecto telo uxorem casu cognovit. Admiratusque postmodum et rogans mulierem, an duos cunnos haberet, cum illa annuisset: 'Ho, ho,' inquit, 'mihi unus satis est, alter vero superfluus.' Tum callida uxor, quae a Sacerdote parochiano diligebatur: 'Possumus,' inquit, 'ex hoc eleemosynam facere; demus eum Ecclesiae et Sacerdoti nostro, cui haec res erit gratissima, et tibi nihil oberit, cum unus sufficiat tibi.' Assentit vir uxori, et in gratiam sacerdotis, et ut se onere superfluo levaret. Igitur, eo vocato ad cenam, causaque exposita, cum sumpto cibo lectum unum tres ingrederentur, ita ut mulier media esset, vir anteriori parte, posteriori alter ex dono uteretur, Sacerdos famelicus concupitique cibi avidus, prior aggreditur aciem sibi commissam: qua in re uxor quoque submurmurans strepitum quemdam edebat. Tunc vir timens ne partes suas aggrederetur: 'Serva,' inquit, 'amice, inter nos conventa, et tua portione utere, meam intactam relinquens.' Huic Sacerdos: 'Det mihi gratiam Deus,' inquit, 'nam tua parvi facio, ut bonis tantum Ecclesiae uti possim.' His verbis acquiescens stultus ille, quod Ecclesiae concesserat, libere uti iussit. 6. De Vidua Accensa Libidine Cum Paupere Hypocritarum genus pessimum est omnium qui vivant. Cum de his semel in coetu me praesente sermo exortus esset, dicereturque omnia hypocritis abundare, qui cum dignitatum atque bonorum ambitione ardeant, tamen simulando ac dissimulando agunt, ut non sponte, sed inviti ac superiorum praecepto honores assequi videantur: tum quidam ex astantibus dixit eos similes Paulo cuidam Beato qui habitabat Pisis, unus ex eis qui vulgo Apostoli vocantur, quorum est consuetudo sedere ad ostium nihil petentes. Cum ut nobis exponeret quis is fuisset rogaremus: 'Paulus,' inquit, 'qui, propter vitae sanctimoniam, Beatus vulgo cognominabatur, sedit aliquando cujusdam viduae ad ostium, quae sibi cibum praebebat in eleemosynam. Illa, conspicata saepius virum (erat enim formosus) exarsit in Paulum, ciboque dato rogavit, ut postridie rediret, se curaturam ut bene pranderet. Cum frequens domum mulieris accessisset, illa tandem rogavit hominem ut intus accederet ad sumendum cibum; annuit hic, et cum opipare ventrem cibo potuque farsisset, mulier, libidinis impatiens, virum amplectitur, osculaturque, asserens non inde abiturum, priusquam se cognoscat. Ille reluctanti similis, ac detestans mulieris ferventem cupiditatem, cum illa obscenius instaret, tandem cedens viduae importunitati: 'Posteaquam,' inquit, 'tantum malum patrare cupis, testor Deum, opus tuum erit: ego procul absum a culpa. Tu ipsa,' inquit, 'cape hanc maledictam carnem' (iam enim virga erecta erat), 'et ipsamet utere, ut lubet: ego enim eam minime tangam.' Ita invitus mulierem subegit, licet propter abstinentiam non tangeret carnem suam, totum peccatum tribuens mulieri.'