Latin · ~14 min
1.9 to 1.13
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.9-13
Not analysed yet
'Stans vero aliquando super ostium, neque enim egredi audebat timore lacunae, advenientem Equestrem juvenem cum accipitre et duobus canibus, ex his qui sagaces dicuntur, ad se vocavit, rei motus novitate, neque enim, quae ante in insania viderat, tenebat memoria. Cum accessisset juvenis: 'Heus tu,' inquit ille, 'ausculta, oro, me paucis, ac, si libet, responde: hoc quo veheris, quid est, et quamobrem illud tenes?' 'Equus est,' inquit, 'et aucupii gratia.' Tum deinceps: 'Vero hoc quod manu gestas, quid vocatur et in qua re illo uteris?' 'Accipiter,' respondit, 'et aucupio aptus querquedularum et perdicum.' Tum alter: 'Hi qui te comitantur, qui sunt, age, et quid prosunt tibi?' 'Canes,' ait, 'et aucupio accommodati ad investigandas aves.' 'Hae autem aves, quarum capiendarum causa tot res paras, cujus pretii sunt, si in unum conferas totius anni capturam?' Parum quid nescio cum respondisset, et quod sex aureos non excederet, subdit homo: 'Quaenam est equi, canumque et accipitris impensa?' 'Quinquaginta aureorum,' affirmavit. Tum admiratus stultitiam Equestris juvenis: 'Ho ho,' inquit, 'abi hinc ocius, oro, atque adeo avola, antequam Medicus domum redeat. Nam si hic te compererit, veluti insanissimum omnium qui vivant, in lacunam suam conjiciet curandum cum ceteris mente captis, atque ultra omnes usque ad mentum in aquam summam collocabit.' Ostendit aucupii porro studium summam esse amentiam, nisi aliquando et ab opulentis, et exercitii gratia fiat. 3. Bonacii Guasci Qui Tam Tarde E Lecto Surgebat Bonacius, adolescens facetus ex familia Guascorum, dum essemus Constantiae, admodum tarde surgebat e lecto. Cum socii eam tarditatem culparent, quidne tamdiu in lecto ageret, percunctarentur, subridens respondit: 'Litigantes disceptantesque ausculto. Adsunt enim mane mihi e vestigio cum expergiscor duae habitu muliebri, Sollicitudo videlicet et Pigritia; quarum altera surgere hortatur et aliquod operis agere, neque diem in lecto terere; altera priorem increpans, quiescendum asserit, et propter frigoris vim in calore lecti permanendum, indulgendumque corporis quieti, neque semper laboribus vacandum. Prior insuper rationes suas tuetur. Ita ut, cum diutius disputent atque altercentur, ego, tanquam aequus judex, nullam in partem declinans, audio disputantes, exspectans quoad sint sententia concordes. Hoc fit ut surgam tardius, exspectantes litis finem.' 4. De Judaeo Nonnullorum Suasu Christiano Facto Judaeum cum multi hortarentur ad Christi fidem, aegre ille bona sua dimittebat. Suadebant complures, ut ea daret pauperibus, quoniam, secundum Evangelicam sententiam, quae esset verissima, centuplum esset accepturus. Persuasus tandem ad fidem conversus est, distributis inter pauperes, egenos et mendicos bonis. Inde per mensem fere hospitio exceptus est honorifice a diversis Christianis; cum ei omnes blandirentur, et laudarent factum. Ille tamen, qui precario viveret, exspectabat in dies centupli promissionem: et cum multos satietas cibandi hominis cepisset, jamque rarus invitator reperiretur, coepit homo admodum egere, ita ut ei necesse esset divertere ad hospitale quoddam, in quo morbo correptus ad extremum vitae devenit, cum sanguis per posteriora efflueret. Desperans itaque salutem, et simul pollicitationis diffisus centupli, ex anxietate quadam aerem quaerens, egressus est lectum ad secessum ventris in pratulum propinquum: ubi cum constitisset, quaesitis post egestionem ad tergendum anum herbis, invenit involutum linteum refertum pretiosis lapidibus. Quare ditior factus, adhibitis Medicis convaluit, atque domo empta et possessionibus, vixit postmodum in summa rerum opulentia. Cum ergo diceretur ab omnibus, 'Ecce, nonne verum praediximus, tibi Deum centuplum redditurum?' 'Reddidit,' inquit ille, 'sed tamen prius ut usque ad interitum cacarem sanguinem permisit.' Dictum contra eos qui tardi in beneficio dando et reddendo existunt.