Latin · ~12 min
1.162 to 1.169
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.162-169
Not analysed yet
79. De Gallo Et Vulpe Esuriens quondam Vulpes, ad decipiendas gallinas, quae, Gallo duce, arborem excelsiorem quo sibi aditus non erat, ascenderant, ad Gallum blande accessit, quem comiter cum salutasset: 'Quid in excelso agis?' inquit. 'Numquid non audisti nova haec recentia tam salutaria nobis?' 'Nequaquam,' Gallus cum respondisset, 'atque praenuntia,' 'Huc accessi,' ait, 'ad communicandum tecum alacritatem. Animalium omnium concilium celebratum est, in quo pacem perpetuam omnium animantium inter se firmarunt, ita ut, omni sublato timore, nulli ab altero insidiae aut injuriae fieri amplius queant, sed pace et concordia omnes fruantur. Licet abire unicuique, vel soli, quo velit, secure. Descendite igitur, et hunc festum agamus diem.' Agnita Vulpis fallacia Gallus: 'Bonum,' inquit, 'affers nuntium et mihi gratum,' et simul collum altius protendens, prospecturoque longius et admiranti similis, in pedes se erexit. 'Tu quidnam aspicis?' Vulpes cum dixisset, 'Duos,' inquit, 'magno cursu, ore patulo adventantes canes.' Tum tremebunda Vulpes: 'Valete,' inquit, 'mihi fuga expedit, antequam illi adveniant,' et simul coepit abire. Hic Gallus: 'Quonam fugis, aut quid times?' ait, 'siquidem pace constituta, nihil est timendum.' 'Dubito,' inquit Vulpes, 'an canes isti audierunt decretum pacis.' Hoc pacto, dolo illusus est dolus. 80. Facetum Dictum Vir in dicendo liberior, cum quid audacius loquens in palatio Pontificis, gestu jocoque dissolutiori uteretur: 'Quid ais?' inquit socius quidam, 'stultus quidem diceris.' Tum ille: 'Hoc,' inquit, 'permagni lucri loco ponerem. Non enim alio pacto possum carus esse his qui nunc regnant, cum stultorum hoc tempus existat, atque hi soli potiantur rerum.' 81. Disceptatio Inter Florentinum Et Venetum Venetis foedus erat cum Duce Mediolani ad decennium. Interim primo inter Florentinos Ducemque orto bello, cum Florentinorum res deteriori loco viderentur, Veneti Ducem haud quicquam hostile timentem adorti, rupto foedere, Brixiam occuparunt: veriti ne, si Dux superior esset, omnis belli moles in se verteretur. Florentino Venetoque postmodum de hac re disceptantibus, cum Venetus diceret: 'Nobis libertatem debetis: nam nostra opera liberi estis.' 'Hoc nequaquam verum est,' inquit ad retundendam illius petulantiam Florentinus: 'non enim nos liberos esse fecistis, sed nos vos reddidimus proditores.' 82. Comparatio Antonii Lusci Ciriacus Anconitanus, homo verbosus et nimium loquax, deplorabat aliquando, astantibus nobis, casum atque eversionem Imperii Romani, inque ea re vehementius angi videbatur. Tum Antonius Luscus, vir doctissimus, qui in coetu aderat, ridens hominis stultam curam: 'Hic persimilis est,' inquit, 'viro Mediolanensi, qui, die festo, cum audisset unum e grege cantorum (qui gesta heroum ad plebem decantant) recitantem mortem Rolandi, qui septingentis jam ferme annis in proelio occubuit, coepit acriter flere, atque inde, cum uxor domum reversum maestum ac gementem vidisset, rogassetque quidnam accidisset novi: 'Heu! mea uxor,' inquit, 'defunctus sum!' 'Mi vir,' uxor ait, 'quid tibi adversi evenit? Solare, atque ad cenam veni.' At ille cum in gemitu perseveraret, neque cibum vellet sumere, tandem instantius maeroris causam percontanti mulieri: 'An nescis,' respondit, 'quae nova hodie audivi?' 'Quaenam, vir?' uxor inquit. 'Mortuus est Rolandus, qui solus tuebatur Christianos!' Solata est mulier insulsam maestitiam viri, et vix tandem ad cenam potuit illum perducere.'