Latin · ~7 min
1.156 to 1.161
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.156-161
Not analysed yet
76. De Eodem Redolpho Hic ipse cuidam Camerinensi, qui visendi causa orbem peragrare cupiebat, jussit usque Maceratam oppidum proficisci. Quod ille cum effecisset: 'Orbem,' inquit, 'terrarum universum conspexisti,' nihil esse aliud asserens mundum hunc quam colles, convalles, montes, planitiem, culta atque inculta loca, nemora et silvas, quae omnia eo loci spatio continentur. 77. Facetissimum Dictum Cujusdam Perusini Erat Perusino cuidam dolium vini sapidi et boni admodum parvum. Ad eum pro vino cum quidam puerum cum vase majusculo destinasset, sumpto in manibus vase, atque ad nares admoto: 'Ohe! ,'inquit, 'vas istud admodum foetet. Nunquam in hoc vinum meum infundam: vade atque ad eum qui te misit istud reporta.' 78. Contentio Duarum Meretricum De Tela Linea Duae Romanae mulieres, quas novi, diversa aetate et forma, iverunt domum Curialis cujusdam e nostris, voluptatis ac praemii causa. Is cum pulchriorem bis cognovisset, alteram semel tamen attigit; tum, ne se spretam putaret, tum ut iterum rediret cum socia. Abeuntibus telam lineam dono dedit, non discernens quanta esset futura cuique portio. In divisione, clancula contentio orta est inter feminas, altera duas partes, secundum opus exactum, altera medietatem secundum personas postulante. Diversae utrinque variaeque rationes afferebantur, cum una majorem se laborem perpessam esse, reliqua parem fuisse contenderet. Ex verbis ad verbera devenerunt, ac unguium capillorumque certamen. Primo vicini, inde etiam mariti concurrunt, dissidii causam ignorantes, utraque sibi verborum contumeliam illatam asserente. Viris suae cujusque uxoris causam tuentibus, mulierum pugna ad viros descendit: vectibus ac lapidibus acta res est, donec concurrentium interventus proelium diremit. Viri, dissensionis causam ignorantes, inimicitiam servant reclusi in caveis, more Romano. Pannus est apud quemdam ob rem indiscussam nondum divisus, sed occulte a mulieribus de dividendo agitur. Quaeritur a doctoribus quid sit juris.