Latin · ~12 min
1.178 to 1.185
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.178-185
Not analysed yet
87. De Temerario Qui Asinos Curabat Fuit nuper Florentiae homo confidens ac temerarius, nulli arti deditus. Is cum legisset apud Medicum quemdam nomen et virtutem certarum pillularum, quae ad varios morbos conferre dicebantur, existimavit homo ridiculus se iis solis pillulis de facili Medicum evasurum. Confecto earum magno numero, urbem egressus coepit vagari per oppida et villas, Medicinae artem professus. Ad omnem autem aegritudinem has pillulas accommodabat, earumque cura aliqui casu valetudinem recuperarunt. Cum hujus fama percrevisset stulti apud stultos, unus qui asinum suum amiserat, rogavit hominem, numquid remedium ad recipiendum asinum haberet. Assensit ille, et ei sex pillulas deglutiendas dedit. Quibus sumptis abiens, postero die cum asinum quaereret, ac cogentibus pillulis de via discessisset, laxandi ventris gratia, in arundinetum forte divertit; ibi reperto asino pascente, Medici scientiam et pillulas ad caelum laudibus extulit. Ad hunc postmodum, veluti alterum Aesculapium, magnus fiebat rusticorum concursus, qui audierant Medici medelas etiam ad recipiendos asinos accommodatas. 88. Comparatio Petri De Eghis In seditione quadam civitatis Florentiae qua cives pro statu rerum inter se certabant, cum quidam alterius factionis ab adversariis magno tumultu occideretur, unus ex his qui longe aberant, gladios exsertos conspiciens, atque homines concursantes, percontatus est a circumstantibus quidnam ibi ageretur. Tum unus, nomine Petrus de Eghis: 'Illic,' inquit, 'magistratus civitatis atque officia dividuntur.' 'Nolo,' inquit ille, 'res quae tam caro constant,' atque e vestigio recessit. 89. De Medico Cum cenarent mecum contribuli nonnulli, homines ad facetias prompti, multa ridenda inter cenandum dicebantur, inter quae unus subridens: 'Cechinus,' inquit, 'Medicus Aretinus, accersitus ad curandum quamdam formosam adolescentulam, quae psallendo contorserat genu; in componendo cum et tibiam feminae et coxam peralbam ac mollem aliquamdiu tractasset, erecta est mentula majorem in modum, ita ut subligaculo contineri nequiret. Tum suspirans cum assurrexisset, atque illa quid pro ea cura sibi dari vellet, quaesisset, nihil sibi deberi respondit. Quaesita causa: 'Pares enim in opere,' inquit, 'sumus; ego enim tibi membrum contortum direxi, tu item mihi aliud erexisti.' 90. Jocatio Cujusdam Veneti Qui Equum Suum Non Cognoverat Loquentibus nonnullis doctis viris de insulsitate, stultitiaque multorum, narravit Antonius Luscus, vir facetissimus, cum olim ab Roma Vincentiam proficisceretur, addidisse se in suam societatem Venetum quemdam, qui perraro, ut videbatur, equitasset. Qui cum Senis divertisset ad hospitium in quo et alii permulti cum equis erant, maneque ad iter se quisque pararet, solus Venetus sedebat ad fores otiosus, atque ocreatus. Admiratus Luscus hominis neglegentiam ac tarditatem, qui, cum ceteri ferme in equis essent, ipse solus quiesceret, admonuit, si secum proficisci vellet, equum ascenderet, causamque morae percontabatur. Tum ille: 'Atqui,' inquit, 'tecum ire cupio: sed equum meum minime inter alios recognosco. Igitur exspecto quoad reliqui equitarint, ut qui equus solus in stabulo remanserit, sciam esse meum.' Cognito hominis stupore, Antonius paulum commoratus est, quoad stultus ac stipes ille unicum relictum equum caperet pro suo.