Latin · ~8 min
1.186 to 1.193
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.186-193
Not analysed yet
91. Dictum Caroli Bononiensis Mos est loquendi, cum quempiam prae nobis contemnere volumus, ut dicamus: Ego te centies in die oppigneratum relinquerem apud cauponulam tabernam. Razello Bononiensi, viro prompto ad respondendum, quidam inter jurgandum hoc idem in coetu hominum objecit, extollens prudentiam suam, Razellum vero despiciens. Tum Razellus: 'Hoc tibi,' inquit, 'facillime concedo: cito enim res magni pretii et bonae dare pignori possunt. At vero tu ita, nequam, vilis et abjectae conditionis es, ut, si quis te per omnes fori tabernas et cauponas circumferret, nemo te nec pro aereo quidem nummo vellet accipere.' Hoc dicto, et circumstantibus risum movit, et dicacitatem hominis dicacitate compressit. 92. De Faeneratore Sene Relinquente Faenus Timore Perdendi Parta Hortabatur faeneratorem jam senem amicus, ut desisteret a faenore, et animae suae saluti consulens, et corporis quieti, pluribusque suadebat verbis ut se ab ea molestia simul et infamia vitae vindicaret. Tum ille: 'Ut suades,' inquit, 'hanc artem desinam. Nam nomina mea ita jam male respondent, ut necesse sit vel invito hoc exercitium relinqui:' non conscientia peccati, sed timore amittendi parta se faenus relicturum professus. 93. De Meretrice Sene Mendicante Dum hoc in corona recitaretur, 'Similis hic fuit,' contribulis meus ait, 'pervetulae' (et nomen retulit) 'meretrici quae, jam aetate confecta, stipem in eleemosyna petens: 'Benefacite,' aiebat, 'ei quae peccatum reliquit, et artem meretriciam.' Increpata ab homine noto, quod mendicaret: 'Quid vis agam?' inquit, 'nemo me amplius requirit.' 'Necessitate ergo, non voluntate,' ait ille, 'peccatum relinquis, cum peccandi nulla adsit facultas.' 94. De Doctore Et Imperito Cum Secretarii essent aliquando cum Pontifice Martino, et sermo de facetiis incidisset, retulit ille fuisse Doctorem Bononiensem, qui, cum a Legato quid instantius peteret, fatuus ac demens appellatus est. Hoc audito: 'Quando,' inquit, 'me dementem esse cognovisti?' Ad haec Legatus cum id temporis dixisset: 'Non recte,' inquit alter, 'arbitraris: tunc enim fatuus fui, cum te ignarum legum Doctorem juris civilis feci.' Erat enim Doctor Legatus, et parum doctus: hoc dicto ignorantiam Legati ostendit.