Latin · ~9 min
1.217 to 1.223
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.217-223
Not analysed yet
106. De Homine Qui Diabolum In Imagine Mulieris Cognovit Vir doctissimus Cincius Romanus mihi saepius retulit rem haud contemnendam, quam vicinus suus, minime insulsus homo, sibi accidisse narrabat. Ea est hujus modi. Surrexerat is aliquando ad lunae splendorem, existimans circa diluculum esse, cum nox esset intempesta, ut proficisceretur ad vineam suam, prout est mos Romanis vineas diligenter colere. Egressus porta Ostiensi (exitum enim a custodibus, ut ea aperiretur rogarat), mulierem conspexit se praecedentem. Existimans vero aliquam esse quae devotionis gratia S. Paulum visitaret, cum exarsisset in libidine, gradum properavit, ut eam consequeretur, et, quoniam sola esset, id facilius se assequi putabat. Cum ad eam appropinquasset, ad semitam e recta via divertit. Hic homo celerius ambulavit, veritus ne mulieris occasionem oblatam amitteret. Progressus paululum in diverticulum mulierem comprehendit tacentem, ad terram stravit, cognovitque. Quo facto, illa subito evanuit, relicto foetore sulphureo. Homo in terra herbida se esse sentiens, paulum absterritus surrexit, domumque rediit. Daemonis eam illusionem fuisse omnes arbitrabantur. 107. Alia Fabula Per Angelottum Dicta Aderat Angelottus, Episcopus Anagninus, cum haec Cincius recitasset, et alteram huic similem fabellam dixit: 'Affinis,' inquit, 'meus' (nomine eum appellans), 'cum noctu urbe deserta perambularet, obviam mulierem, quam existimabat, et quidem speciosam forma, ut videbatur, cognovit. Tum illa, ad eum terrendum, in hominis turpissimi formam versa: 'Et quid egisti?' inquit, 'equidem te, insulse, decepi.' Tum ille: 'Ut lubet,' intrepidus inquit, 'et ego tibi culum maculavi.' 108. De Advocato Qui Ficus Et Persica Ab Uno Litigante Acceperat Humanissimus ac facetissimus vir Antonius Luscus, culpantibus nobis ingratitudinem eorum, qui ad fatigandos homines sunt prompti, ad promerendum remissi: 'Vincentius,' inquit, 'meus, qui Advocatus erat homini praediviti, sed avaro, cum multoties illi in causis affuisset, neque quicquam tulisset praemii, tandem difficiliori in causa qua sibi adesse ad eum defendendum rogarat, die ad tuendam causam praescripto (eo autem die cliens ficus et persica Advocato miserat) ad Tribunal accessit. Adversariis multa contra illum dicentibus, semper clauso ore tacuit, neque verbum ullum, quamvis lacessentibus illis, unquam protulit. Admirantibus singulis, cum cliens quidnam illud silentium sibi vellet percontaretur: 'Persica,' inquit, 'et ficus quas misisti ita os meum congelarunt, ut nequeam verbum proferre.' 109. De Medico In Visitatione Infirmorum Versuto