Latin · ~8 min
1.213 to 1.216
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.213-216
Not analysed yet
104. Comparatio Quaedam Caroli Bononiensis De Quodam Notario Cum cenaremus in palatio Pontificis, nonnulli inter quos et Secretarii erant, orto sermone de eorum ignorantia quorum doctrina omnis ac scientia pendet ex scriptis formulis, neque earum causas afferunt, sed tantum dicunt sic scriptum superiores stylo reliquisse; Carolus Bononiensis, vir admodum festivus, 'Hi simillimi sunt,' inquit, 'Notarii cujusdam' (et nomen retulit) 'concivis mei; ad quem cum duo accessissent contractus venditionis inter eos conficiendi gratia, atque ille, sumpto calamo, scribere incipiens quaesisset eorum nomina, et alter Joannes, Philippus alter sibi nomen esse dixissent, respondit e vestigio Notarius, id instrumentum (ita enim appellatur) confici inter se non posse. Quaerentibus illis causam: 'Nisi,' inquit, 'venditor Conradus, emptor vero Titius vocetur' (haec enim sola nomina in formulis suis didicerat), 'rogari aut jure consistere hic contractus nequit.' Cum vero se nomina mutare non posse dicerent, ille in sententia perstaret, quoniam ita formulae suae continerent, homines missos fecit, cum non auderent nomina immutare. Abierunt illi ad alium relicto homine insulso, qui se crimen falsi subire existimavit, si scripta in formulis suis nomina commutasset.' 105. De Doctore Florentino Ad Reginam Destinato Qui Concubitum Postulavit Incidit etiam sermo inter jocandum de stultitia nonnullorum, qui Oratores mittuntur ad Principes. Cumque aliqui nominati essent, ridens Antonius Luscus: 'Numquidnam,' ait, 'audistis temeritatem Florentini' (me intuens) 'quem Populus Florentinus ad Joannam Reginam quondam Neapolitanam destinavit? Franciscus is nomine fuit, Doctor legum, licet admodum indoctus. Qui cum Reginae mandata quaedam exposuisset, postridieque ad eam reverti jussus, audisset interim Reginam haud aspernari viros, praesertim forma conspicuos, ad Reginam rediit, multisque ultro citroque dictis, tandem se cum ea secretiora quaedam loqui velle dixit. Tum Regina cum hominem in remotius conclave advocasset, existimans aliquid esse occultius quod communicandum cum pluribus non esset, stultus ille, qui sibi de propria forma plurimum persuaserat, Reginam concubitus postulavit. Tum illa, nihilo immutata, vultum hominis inspiciens: 'Numquid,' ait, 'hoc tibi Florentini in mandatis quoque dedere?' Tacentem atque erubescentem Oratorem, ut hujus rei mandatum afferret dicens, abire ab se absque indignatione jussit.