Latin · ~7 min
1.226 to 1.229
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.226-229
Not analysed yet
110. De Duobus In Re Pecuniaria Litigantibus Oppidum est Bononiensium nomine Medicina. Eo missus est Potestas (ut aiunt), homo rudis atque imprudens; ad quem cum duo litigantes de re pecuniaria accessissent, ac prior qui creditorem se dicebat sibi pecuniam certis ex causis deberi dixisset, versus in debitorem Potestas; 'Male habes,' ait, 'cum non huic debitum reddis.' Cum negaret alter quicquam debere, cum jam illi satisfactum esset, creditorem statim increpavit, qui peteret quod non deberetur. Illo rursus causam suam tuente, ac debiti rationem afferente, debitorem acrius iterum increpavit qui rem tam manifestam negaret. At is, aliis rationibus in medium deductis, cum solutus esset debito, Potestas quoque creditorem objurgavit, qui peteret rem solutam. Ita, cum saepius se ad utriusque verba vertisset vir ridiculus: 'Utraque pars,' inquit, 'est victrix, et victa; quo licet abeatis.' Ita conventum re indiscussa permisit. Hoc recitatum est inter socios, cum quidam nobis notus saepius in eadem re sententiam mutaret. 111. De Medico Indocto Qui Urinae Gratia Indicavit Mulierem Coitu Indigere Aegrotabat apud nos mulier, quam novi, Joanna nomine. Accedens scitulus et indoctus Medicus, ut morbum curaret, urinam (cujus servandae cura adolescenti filiae innuptae demandata erat, ut moris est), postulavit. Haec autem oblita suam pro aegrae urina Medico ostendit. Statim mulierem indigere coitu Medicus affirmavit. Cum id viro nuntiatum extitisset, curato in cena opipara stomacho, cum uxore concubuit. Illa, cum hoc sibi ex debilitate molestissimum esset (ignara enim Medici consilii erat), clamaretque saepius ob rei novitatem, 'Quid agis, mi vir? Me quidem occidis,' 'Tace,' vir inquit, 'haec optima est, ex Medici sententia, ad te curandam medela; nam isto quidam pacto liberaberis, et restituetur valetudo.' Neque eum fefellit opinio. Nam cum quater eam subagitasset, postero die omnis febris abscessit. Ita Medici deceptio causam praebuit sanitatis.