Latin · ~9 min
1.230 to 1.233
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.230-233
Not analysed yet
112. De Viro Qui Uxorem Aegrotam Cognovit, Et Postea Convaluit Rem similem in oppido Valentiae quidam accidisse contribuli suo inter jocandum recitavit. Ait adolescentulam nuptam Notario admodum juveni, quae non multo postquam ad virum ierat, gravi morbo aegrotare coepit, adeo ut omnes morituram existimarent: nam et Medici sanitatem desperaverant, et mulier adolescentula amissa loquela, clausis oculis, intercluso spiritu, mortua videbatur. Dolebat vir tam cito eripi uxorem sibi, quam raro cognoverat, et eam, ut aequum erat, summe amabat. Decrevit ergo cum uxore, antequam ea expiraret, coire. Semotis omnibus (cum nescio quid se acturum secreto dixisset), uxorem cognovit. Illa e vestigio, tanquam vir novam vitam in corpus ejus indidisset, coepit spiritum ducere, atque oculis subapertis, post paululum loqui, et submissa voce virum appellare. Qui cum laetus rogasset, numquid vellet, potum petivit, quo, atque deinceps cibo dato convaluit. Cujus causam praestiterat matrimonii usus. Exemplo igitur arguitur morbis mulierum eam rem plurimum conferre. 113. De Homine Non Litterato Qui Dignitatem Quamdam Archipresbyteratus Ab Archiepiscopo Mediolanensi Postulavit Querebamur aliquando de condicione temporum, ne dicam hominum, qui in Ecclesia Principatum tenent; nam, posthabitis doctis ac prudentibus viris, indocti et nullius pretii homines extolluntur. Tum Antonius Luscus: 'Non est,' inquit, 'magis Pontificum quam ceterorum Principum culpa, apud quos fatuos, et ridiculos homines in deliciis haberi, doctrina vero excellentes rejici videmus. Erat olim,' ait, 'apud priscum illum Canem Principem Veronensem perjucundus homo, nomine Nobilis, rudis atque indoctus, sed facetiarum gratia acceptissimus Cani, et ob eam rem ab eo (erat enim clericus), pluribus ecclesiis donatus. Hic, cum Oratores, viri excellentes, ad Archiepiscopum Mediolanensem antiquiorem illum qui civitati imperabat a Principe mitterentur, se in eorum societatem contulit. Expositis mandatis, Oratores cum reverti vellent, Nobilisque, ut erat homo confabulator, risum Archiepiscopo movisset, potestatem fecit, si quid ab se vellet petere. Archipresbyteratum quemdam magnae dignitatis sibi dari Nobilis postulavit. Tum ridens Archiepiscopus hominis stultitiam: 'Vide quid petis,' inquit. 'Major est haec res quam vires tuae ferre possint: homo enim es inscius litterarum, et apprime indoctus.' Atqui, statim et confidenter respondit Nobilis: 'More quidem patrio id facio. Nam Veronae nulla litteratis viris, sed indoctis et insciis beneficia conferunt.' Risimus facete hominis dictum, qui, quod Veronae stulte fiebat, et alibi fieri debere arbitrabatur.