Latin · ~9 min
1.241 to 1.246
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.241-246
Not analysed yet
117. De Bononiensi Adolescentula Simplice Adolescentula Bononiensis, noviter nupta, querebatur apud honestissimam matronam mihi vicinam, se acriter nimium ac persaepe a viro vapulare. Quaerente quamobrem matrona, respondit virum aegre ferre eam, dum matrimonio uteretur, immobilem, in modum trunci, permanere. 'Cur non,' inquit illa, 'viro obsequeris in lecto, et voluntati pares?' Tum illa: 'Nescio, Domina, quomodo id fiat,' ait. 'Nunquam enim aliquis me docuit, quomodo id agendum esset: nam si id scirem, non paterer me verberibus a viro caedi.' Simplicitas mira puellae, quae, etiam quae natura percipiuntur a feminis, ignoraret. Hoc uxori postea per jocum recitavi. 118. Responsio Confessoris Ad Bernabovem Principem De Muliere Facta Bernabos, Princeps Mediolani, fuit admodum mulierosus. Is cum aliquando solus in horto, semotis arbitris, cum muliere quam amabat lascivus jocaretur, supervenit de improviso Religiosus quidam, Confessor ejus, cui propter sapientiam et auctoritatem semper ad Principem patebant fores. Erubuit simul et indignatus est Princeps de insperato Confessoris adventu, pauloque commotior, ut eum in responso caperet: 'Quid,' inquit, 'ageres, si tu quoque cum ejusmodi muliere in lecto esses?' At ille: 'Quid me deceret,' ait, 'scio, quid vero facturus essem, nescio.' Hoc responso iram Principis flexit, cum se quoque hominem esse et labi posse fateretur. 119. De Servo Oblivioso Ex Pondere Defatigato Robertus ex Albiciorum familia, vir doctus et perhumanus, habebat famulum quemdam insulsum, obliviosum, et ingenio tardo, quem ille magis humanitatis quam utilitatis causa domi nutriebat. Hunc aliquando cum certis mandatis misit ad amicum suum, Degum nomine, qui habitabat prope Trinitatis pontem; ad quem cum accessisset, rogatus, quidnam a patrono afferret novi, ille oblitus patroni verborum, veluti stupidus ac cogitabundus, quid diceret haesitabat. Conspecta hominis, quem probe noverat, taciturnitate, statim: 'Scio,' inquit, 'quid velis,' et ostenso pergrandi lapideo mortario: 'Cape hoc,' ait, 'et ad patronum tuum, nam id postulat, quamprimum feras.' Hunc Robertus mortarium humeris ferentem a longe cum aspexisset, cogitans, quod erat id ad puniendam famuli oblivionem factum, cum appropinquasset: 'Malum tibi, insulse,' ait, 'qui non recte verba mea percepisti. Redi e vestigio, nam tam grande nolo, et minusculum porta.' Ille sudans ac pondere fessus, cum se errasse fateretur, ad amicum reversus, aliud quoddam tertio reportavit. Hoc pacto insulsitas hominis est multata.