Latin · ~9 min
1.234 to 1.240
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.234-240
Not analysed yet
114. De Meretrice Conquerente De Tonsoris Maleficio Magistratus est Florentiae, quem Officiales honestatis vocant: horum praecipua cura est in jure meretricibus dicendo, curandoque ut in omni civitate absque molestia esse possint. Accessit ad eos semel meretrix, questa injuriam damnumque a tonsore illatum, qui in balneum accersitus ab ea ut partes inferiores raderet, rasorio ita cunni partem incidit, ut pluribus diebus homines admittere nequivisset, ex quo damni infecti illum accusabat, amissi lucri restitutionem petens. Quaeritur quae sit futura sententia? 115. De Religioso Cui Vidua Confitebatur Audiebat Religiosus ex his qui vivere in Observantia dicuntur, viduam formosam Florentiae peccata sua confitentem. Cum mulier inter loquendum viro haereret, et faciem suam, ut secretius loqueretur, propius admoveret, anhelitus autem juvenilis virum concalefecisset, coepit tandem qui jacebat caput erigere, adeo ut paulo hominem torqueret. Cum ille molestia carnis oscitans, et se contorquens, cuperet mulierem abire, illa vero sibi paenitentiam injungi peteret: 'Paenitentiam,' inquit ille, 'indidisti tu mihi.' 116. De Viro Qui Suae Uxori Mortuum Se Ostendit In Montevarchio oppido nobis propinquo, hortulanus mihi notus cum semel, uxore juvene, quae pannos lotum ierat, absente, ex horto domum revertisset, cupiens quid mulier, se mortuo, dictura, et quemadmodum se habitura esset audire, se in aula ad terram mortuo similis resupinus prostravit. Uxor, cum domum onerata linteis venisset, invento mortuo, prout credebat, marito, dubitans haerebat animo, statimne viri mortem lamentaretur, an prius (jejuna enim meridiem usque permanserat) comederet. Fame urgente, cibum capere decrevit, et frusto succidiae super prunas imposito perpropere comedit, nihil prae festinatione potans. Cum sitiret nimium propter carnes salitas, sumpto urceolo, scalas coepit descendere, ut vinum ex cellario hauriret. Superveniente ex improviso vicina, ignis petendi gratia, cum subito scalas ascendisset, statim mulier, abjecto urceolo, sitibunda, veluti tunc repente vir exhalasset animam, exclamare coepit, et mortem ejus multis verbis plangere. Supervenere ad ululatum ploratumque vicinia omnis, viri ac mulieres, ob mortem tam repentinam. Jacebat enim vir, atque ita spiritum continebat clausis oculis, ut omnino expirasse videretur. Tandem cum visum ei esset satis ludorum dedisse, vociferante muliere, ac saepius dicente: 'Mi vir, quomodo nunc faciam?' Ille, apertis oculis: 'Male,' inquit, 'uxor mea, nisi e vestigio potum vadas.' Ex lacrimis ad risum omnes conversi sunt, audita praesertim fabula et causa sitis.