Latin · ~9 min
1.38 to 1.43
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.38-43
Not analysed yet
17. De Sutore Quodam Vicecomitis Per Viam Comparationis Commiserat olim Martinus Pontifex Antonio Lusco litteras quasdam conficiendas, quas cum postmodum legisset, jussit Pontifex illas legendas quoque deferri ad quemdam amicum nostrum, in quo plurimum confidebat. Ille autem cum paulo esset in cena concalefactus a vino, litteras penitus improbavit, et alium in modum componi jussit. Tunc Antonius Bartholomeo de Bardis, qui aderat: 'Faciam,' inquit, 'in litteris meis, quod olim sutor in farsitio, quod appellant, Joannis Galeatii Vicecomitis egit: cras antequam edat, vel bibat, redibo, et litterae bene erunt.' Deinde percontanti quidnam hoc esset Bartholomeo: 'Joannes Galeatius Vicecomes,' inquit Antonius, 'pater senioris Ducis Mediolani, erat vir magnus, pinguis et corpulentus. Is cum saepius multo cibo et potu ventrem farsisset, post cenam cum iret cubitum, vocari ad se sutorem suum jubebat, quem acriter redarguens aiebat fecisse illum sibi farsitium nimis arctum, mandabatque ampliari, ne sibi esset molestum: 'Factum erit,' aiebat sutor, 'ut jubes: cras optime erit.' Deinde acceptam vestem projiciebat ad perticam, nihil immutans. Cum dicerent ceteri: 'Cur non amplias vestem hanc quae nimium ventrem Domini urget?' hic: 'Cras,' inquit, 'cum Dominus post digestionem surrexerit, ac ierit cacatum, vestis erit amplissima.' Mane portabat farsitium, quo ille induto: 'Nunc bene est,' dicebat, 'nullo in loco me offendit.' Eodem modo Antonius epistolam suam digesto vino placituram dixit. 18. Querimonia Spolii Causa Ad Facinum Canem Facta Apud Facinum Canem, qui fuit vir crudelis, ac dux praecipuus in hac nostri temporis militia, querebatur quidam se spoliatum chlamyde in via a quodam suo milite. Hunc intuens Facinus vestitum tunica bona, quaesivit an illam, cum spoliaretur, gestasset. Cum ille annueret: 'Abi,' inquit: 'hic quem dicis te spoliasse nequaquam est ex meis militibus. Nam nullus meus unquam tibi tam bonam tunicam reliquisset.' 19. Exhortatio Cardinalis Ad Armigeros Pontificis Cardinalis Hispaniensis, bello, quod eo auctore gestum est in Piceno adversus Pontificis hostes, cum aliquando ad aciem ventum esset, in qua vincere vel vinci eos qui Pontificem sequebantur necesse erat, hortabatur milites ad pugnam pluribus verbis, asserens qui in illo proelio cecidissent, cum Deo et Angelis pransuros; peccatorum enim omnium veniam propositam occumbentibus affirmabat, quo morti se alacrius offerrent. His exhortationibus usus, excedebat pugna. Tum unus ex astantibus militibus: 'Cur tu,' inquit, 'non et ad hoc prandium una nobiscum accedis?' At ille: 'Tempus prandii nondum est mihi, quoniam nondum esurio.'