Latin · ~10 min
1.44 to 1.51
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.44-51
Not analysed yet
20. Patriarchae Responsio Patriarcha Hierosolymitanus, qui totam Cancellariam Apostolicam regebat, convocatis aliquando certam ob causam discutiendam advocatis, nonnullos nescio quidem verbis acriter castigavit. Huic cum unus prae ceteris Thomas Biracus liberius respondisset, versus in eum Patriarcha inquit: 'Malum caput habes.' At ille, ut erat homo promptus ad lacessendum ac perfacetus: 'Recte,' inquit, 'ac vere loqueris: nihil enim verius potest dici. Nam, si bonum caput haberem, satis meliori loco res nostrae essent, neque hac opus esset controversia.' 'Te igitur culpas?' ait Patriarcha. Tum ille: 'Non me,' inquit, 'sed caput reprehendo.' Facete in ipsum, qui advocatis omnibus praeerat, Patriarcham lusit, qui duro paulum capite existimabatur. 21. De Urbano Pontifice Sexto Alter Urbanum, olim summum Pontificem Sextum, leviter perstrinxit. Nam cum ille nescio quid acrius a Pontifice contenderet: 'Malo capite es,' inquit Urbanus. Tum ille: 'Hoc idem,' inquit, 'et de te vulgi dicunt homines, Pater Sancte.' 22. De Sacerdote Qui, Loco Ornatus, Capones Episcopo Portat Episcopus Aretinus, Angelus nomine, quem novimus, aliquando convocavit ad Synodum sacerdotes suos, praecipiens, ut qui aliqua in dignitate essent, cum cappis et cottis (sunt enim hae vestes sacerdotales) ad Synodum proficiscerentur. Quidam Presbyter, cui haec vestimenta deerant, maestus domi erat, ignorans undenam ea sibi pararet. Hunc cogitabundum vultu demisso conspicata ancilla, quam domi nutriebat, cum quaesisset maeroris causam, dixit sibi cum cappis et cottis, secundum Episcopi edictum, eundum ad Synodum esse: 'Atqui,' inquit, 'o bone vir, non recte vim mandati hujus cognovisti: non enim cappas et cottas, sed capones coctos Episcopus postulat, qui tibi sunt deferendi.' Apprehendit Sacerdos muliebre consilium, et secum capones coctos deferens, optime ab Episcopo fuit susceptus, qui per risum retulit, hunc sacerdotem solum rectius quam ceteros edicti sententiam cognovisse. 23. De Amico Qui Aegre Ferebat Multos Sibi Praeferri Doctrina Et Probitate Inferiores In Curia Romana ut plurimum Fortuna dominatur, cum perraro locus sit vel ingenio, vel virtuti; sed ambitione et opportunitate parantur omnia, ut de nummis sileam, qui ubique terrarum imperare videntur. Amicus quidam, qui aegre ferebat praeferri sibi multos doctrina et probitate inferiores, querebatur apud Angelotum Cardinalem Sancti Marci, nullam haberi suae virtutis rationem, seque postponi his, qui nulla in re sibi pares essent. Sua insuper studia commemoravit, et in discendo labores. Tum promptus ad lacessendum Curiae vitia Cardinalis: 'Hic scientia et doctrina,' inquit, 'nihil prosunt. Sed perge et aliquod tempus ad dediscendum et addiscendum vitia vaca, si vis Pontifici acceptus esse.'