Latin · ~10 min
1.5 to 1.8
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.5-8
Not analysed yet
1. Fabula Prima Cujusdam Cajetani Pauperis Naucleri Cajetani, qui plebei sunt, ut plurimum navigio victum quaerunt. Nauclerus ex eis admodum pauper, cum ad varia loca lucri causa, relicta domi uxore juvencula, et tenui supellectile, navigasset, post quintum ferme annum rediit. E navi e vestigio ad visendam uxorem (quae interim viri reditum desperans cum alio convenerat), domum proficiscitur. Ingressus, cum eam majori ex parte instauratam in meliusque auctam vidisset, admiratus, uxorem quaesivit quo modo domuncula, antea informis, esset perpolita. Respondit statim mulier, sibi in ea re ejus, qui omnibus fert opem, Dei gratiam affuisse: 'Benedicatur,' inquit vir, 'Deus, pro tanto hoc beneficio erga nos suo!' Videns insuper cubile, lectumque ornatiorem, reliquamque supellectilem mundam ultra quam ferret uxoris condicio, cum percontatus esset, unde illa quoque provenissent, et Dei indulgentiam illa sibi subministrasse asseveravit: gratias iterum vir Deo egit, qui tam liberalis in se fuisset. Eodem modo, et aliis quibusdam, quae nova domi et insueta videbantur, conspectis, cum largioris Dei munificentiam affuisse diceret, virque ipse tam profusam erga se Dei gratiam admiraretur, supervenit scitulus puer triennio major, blandiens (ut mos est puerorum) matri. Conspicanti hunc marito sciscitantique quisnam puer esset, suum etiam uxor respondit. Stupenti, quaerentique viro, unde se absente puer provenisset, Dei quoque in eo acquirendo sibi astitisse gratiam mulier affirmavit. Tunc vir indignatus divinam gratiam etiam in procreandis filiis sibi adeo exuberasse: 'Multas jam,' inquit, 'gratias Deo habeo agoque, qui tot cogitationes suscepit de rebus meis.' Visum est homini, Deum nimium curiosum fuisse, qui etiam de comparandis, se absente, liberis cogitarit. 2. De Medico Qui Dementes Et Insanos Curabat Plures colloquebantur de supervacua cura, ne dicam stultitia, eorum qui canes aut accipitres ad aucupium alunt. Tum Paulus Florentinus: 'Recte hos,' inquit, 'risit stultus Mediolanensis.' Cum narrari fabulam posceremus: 'Fuit,' inquit, 'olim civis Mediolani dementium et insanorum Medicus, qui ad se delatos intra certum tempus sanandos suscipiebat. Erat autem curatio hujusmodi: habebat domi aream, et in ea lacunam aquae foetidae atque obscenae, in quam nudos ad palum ligabat eos qui insani adducebantur: aliquos usque ad genua, quosdam inguine tenus, nonnullos profundius pro insaniae modo, ac eos tamdiu aqua atque inedia macerabat, quoad viderentur sani. Allatus est inter ceteros quidam, quem usque ad femur in aquam posuit, qui post quindecim dies coepit resipiscere, ac curatorem rogare ut ex aqua reduceretur. Ille hominem exemit a cruciatu, ea tamen condicione, ne aream egrederetur. Cui cum diebus aliquot paruisset, ut universam domum perambularet, item ut exteriorem januam non egrederetur permisit; reliquis sociis, qui plures erant, in aqua relictis. Paruit diligenter Medici mandatis.