Latin · ~9 min
1.68 to 1.75
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.68-75
Not analysed yet
32. Dictum Magistri Hugonis Senensis Vir insignis Hugo Senensis, Medicorum nostri temporis princeps, mihi quoque retulit, natum Ferrariae cattum bicipitem, seque id conspexisse. 33. Aliud De Monstro In agro quoque Paduano, mense Junii, constat natum esse vitulum duobus capitibus, unico corpore, posterioribus anterioribusque cruribus duplicatis, ita tamen ut essent conjuncta. Hoc monstrum quidam ad quaestum circumferebant, multique id vidisse affirmabant. 34. Aliud De Monstro Aliud insuper constat, allatam esse Ferrariam imaginem marini monstri nuper in litore Dalmatico inventi. Corpore erat humano umbilico tenus, deinceps piscis, ita ut inferior pars quae in piscem desinebat, esset bifurcata. Barba erat profusa, duobus tanquam cornibus super auriculas eminentibus, grossioribus mammis, ore lato, manibus quattuor tantum digitos habentibus, a manibus usque ad ascellam atque ad imum ventrem alae piscium protendebantur, quibus natabat. Captum hoc pacto ferebant. Erant complures feminae juxta litus lavantes lineos pannos. Ad unam earum accedens piscis, ut aiunt, cibi causa, mulierem manibus apprehendens ad se trahere conatus est: illa reluctans (erat enim aqua modica), magno clamore auxilium ceterarum imploravit. Accurrentibus quinque numero, monstrum (neque enim in aquam regredi poterat) fustibus ac lapidibus perimunt: quod in litus abstractum, haud parvum terrorem aspicientibus praebuit. Erat corporis magnitudo paulo longior ampliorque forma hominis. Hanc ligneam ad nos Ferrariam usque delatam conspexi. Cibi gratia mulierem comprehensam argumento fuere pueri nonnulli, qui cum diversis temporibus ad litus lavandi causa accessissent, nusquam postea comperti sunt, quos postmodum ab eo monstro necatos captosque crediderunt. 35. Pulchra Facetia Histrionis Ad Bonifacium Papam Bonifacius, Pontifex Nonus, natione fuit Neapolitanus ex familia Tomacellorum. Appellantur autem vulgari sermone tomacelli cibus factus ex jecore suillo admodum contrito, atque in modum pili involuto interiore pinguedine porci. Contulit Bonifacius se Perusium secundo sui Pontifacatus anno. Aderant autem secum fratres et affines ex ea domo permulti, qui ad eum, ut fit, confluxerant bonorum ac lucri cupiditate. Ingresso Bonifacio urbem sequebatur turba primorum, inter quos fratres erant, et ceteri ex ea familia. Quidam cupidiores noscendorum hominum, quaerebant, quinam essent qui sequerentur. Dicebat unus, item alter: 'Hic est Andreas Tomacellus'; deinde: 'Hic Joannes Tomacellus', tum plures deinde Tomacellos nominatim recensendo. Tum quidam facetus: 'Hohe! permagnum nempe fuit jecur istud,' inquit, 'ex quo tot Tomacelli prodierunt et tam ingentes.'