Latin · ~8 min
1.60 to 1.67
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.60-67
Not analysed yet
28. Sigismundi Imperatoris Dictum Sigismundus quoque Imperator cuidam coram eo querenti Constantiae libertatem non esse: 'Atqui,' inquit, 'nisi hic summa esset libertas, tu tam libere minime loquereris.' Libere enim loqui magnae libertatis signum. 29. Dictum Sacerdotis Laurentii Romani Qua die Angelotus Romanus factus est a Pontifice Eugenio Cardinalis, quidam Laurentius sacerdos urbanus domum rediit, hilaris, applaudens, totusque in risum ac laetitiam effusus. Cum rogarent vicini, quidnam sibi obtigisset novi, quod tam laetus et alacris esset: 'Bene,' inquit, 'est; magna in spe sum, posteaquam dementes et insani Cardinales fieri coeperunt, prope diem cum Angelotus amentior me sit, Cardinalem me quoque esse futurum.' 30. Confabulatio Nicolai Anagnini In hanc ferme sententiam Nicolaus Anagninus jocatus est in Pontificem Eugenium, quem dicebat plurimum stultis et insipientibus favere. Nam cum essemus complures, variis de rebus, ut fit, in palatio confabulantes, quidam iniquitatem Fortunae maxime accusabant, querebanturque eam rebus suis admodum adversam. Tum Nicolaus, vir doctissimus, sed ingenio inconstanti et procaci lingua: 'Nullus est omnium qui vivant,' inquit, 'cui magis quam mihi Fortuna fuerit inimica. Nam cum hoc tempore sit Stultitiae regnum, in diem omnes fere amentes et insanos, tum Angelotum quoque novimus inter eos ad amplas dignitates atque officia extolli. Ego solus relictus sum ex omnium dementium numero, cui nihil conceditur: hoc mihi solius accidit malignitate Fortunae.' 31. De Prodigio Monstra hoc anno plura diversis in locis natura edidit. In agro Senagaliensi, in Piceno, bos quemdam serpentem peperit mirae magnitudinis. Capite erat grossiori quam sit vituli, collo longo ad mensuram ulnae, corpore cani similis terete et longiore. Hunc editum cum bos conversa respexisset, magnoque mugitu edito exterrita aufugere vellet, erectus serpens subito posterioribus cruribus cauda circumdatis ad ubera os admovit, tamdiu sugens quoad lac inerat uberibus: deinde bove relicta ad silvas vicinas aufugit. Ubera postmodum et ea crurium pars quam serpens cauda tetigerat, velut adusta nigraque diutius permanserunt. Hoc pastores (nam in armento bos erat), se vidisse affirmarunt, bovem quoque vitulum postea peperisse; idque ex litteris Ferrariam nuntiatum.