Latin · ~7 min
1.80 to 1.85
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.80-85
Not analysed yet
38. De Religioso Qui Sermonem Succinctissimum Habuit Oppidum est in montibus nostris, in quo multi ex variis locis ad diem festum convenerant. Erat enim celebritas S. Stephani. Religiosus quidam habiturus erat de more sermonem ad populum. Cum hora esset diei tarda, sacerdotes autem esurirent, vererenturque longitudinem sermonis, ascendenti suggestum Religioso unus et item alter, ut paucis loqueretur, in aurem hortati sunt. Ille se exorari facile passus, ac praelocutus quaedam prout consueverat: 'Fratres mei,' inquit, 'anno praeterito, cum hoc in loco vobis astantibus, verba facerem de sanctitate vitae et miraculis hujus Sancti nostri, nihil praetermisi eorum quae de illo vel audivi, vel in Sacris Libris scripta reperiuntur, quae omnia vos credo memoria tenere. Postmodum vero eum nihil novi fecisse intellexi, signo ergo crucis facto, dicite Confiteor et reliqua quae sequuntur.' Et ita abiit. 39. Facetissimum Consilium Minacii Ad Rusticum Rusticus cum castaneam arborem ad excutiendos fructus ascendisset, decidens ex ea costam effregit pectoris. Hunc ad consolandum accessit Minacius quidam, homo perfacetus, qui inter loquendum daturum se illi normam dixit, qua servata, nunquam ex arbore caderet: 'Vellem hoc antea,' inquit aeger, 'consuluisses, attamen in futurum poteris prodesse.' Tum Minacius: 'Fac semper, ne sis celerior in descensu quam in ascensu: sed ea, qua ascendis, tarditate descendas. Hoc pacto nunquam praecipitem te ages.' 40. Ejusdem Minacii Lusoris Responsio Idem Minacius, cum aliquando nummulos et vestes insuper ad taxillos lusisset (egenus enim erat), flens ad ostium tabernae cujuspiam sedebat. Videns maerentem flentemque amicus: 'Quidnam est tibi?' inquit. 'Nihil,' Minacius ait. 'Curnam ergo, si nihil habes, ploras?' 'Hoc solum quod nihil habeo,' inquit. Admiratus ille: 'Quare ergo si nihil habes, ploras?' ait. 'Ob hanc ipsam causam,' respondit, 'quoniam nihil est mihi.' Alter nihil causae esse cur ploraret intelligebat; alter nihil sibi reliquum superesse a ludo plorabat.