Latin · ~12 min
1.86 to 1.91
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.86-91
Not analysed yet
41. De Paupere Monoculo Qui Frumentum Empturus Erat Tempore quo Florentiae summa aliquando erat annonae caritas, accessit pauper luscus ad forum, quaedam sextaria frumenti, ut dicebat, empturus. Rogavit hunc in foro percontantem pretium quidam alter superveniens, quanti sextarium frumenti venderetur: 'Hominis oculo,' inquit, 'constat,' designans his verbis annonae caritatem. Hoc audiens scitulus qui aderat puer: 'Cur tu ergo,' ait, 'tam grandem sacculum portasti, cum non amplius quam unum sextarium possis emere?' 42. Vir Qui Mulieri Dum Aegrota Esset Veniam Postulavit Consolabatur uxorem vir, quae adversa valetudine diem suum obibat, memorans omnia bona mariti officia sibi in vita praestitisse, veniam postulans, si quid unquam adversus eam inique egisset; neque, inter cetera, se ait omisisse unquam, quin debitum toro praeberet, eo excepto tempore, quo illa non recte valeret, ne coitu fatigaretur. Tum mulier, licet morbo gravis: 'Hoc,' inquit, 'per fidem nunquam parcam neque remittam tibi: nullo enim tempore adeo invalida atque infirma exstiti, quin commode possem resupina jacere.' Danda est igitur viris opera, ne hoc veniae genus ab uxoribus implorent, cum rite negari possit. 43. De Adolescentula Quae Virum De Parvo Priapo Accusavit Adolescens nobilis et forma insignis duxit uxorem filiam Nerii de Paciis, Equitis Florentini, inter ceteros suae aetatis egregii ac praestantis viri. Post aliquot dies, ut moris est, adolescentula ad patrem revertitur, non alacris, aut jocunda, ut ceterae assolent, sed maesta, ac vultu languido, intuens terram. Advocatam in cubiculo clanculum rogat mater: 'Nunquid res sint satis salvae?' 'Ut vultis,' flens juvencula respondit. 'Non enim me viro desponsastis,' ait, 'sed ei cui virilia desunt: nihil enim aut parum habet ejus partis, propter quam fiunt matrimonia.' Dolens admodum fortunam filiae, mater rem cum viro communicat. Deinde re, ut fit, inter consanguineos mulieresque quae ad convivium aderant vulgata, maestitia doloreque omnis impletur domus, cum non nuptam, sed suffocatam adolescentulam egregiam forma dicerent. Supervenit postmodum vir, cujus gratia convivium parabatur, et cum omnes vultu maerenti atque afflicto conspiceret, miratus rei novitatem, quidnam novi accidisset rogabat. Nullus erat qui causam doloris auderet fateri: unus tandem liberior ait dixisse puellam, mancum esse illum in virili sexu. Tum juvenis alacer: 'Nequaquam,' inquit, 'erit haec causa quae aut vos conturbet, aut convivium disperdat. Cito hoc purgabitur crimen.' Cum in mensa omnes sederent viri pariter ac mulieres, sumptis jam fere cibis, surgens adolescens: 'Patres,' inquit, 'sentio me culpari in ea re, cujus vos testes esse an vera sit volo.' Deinde educto formae egregiae Priapo (vestibus enim curtis tunc utebatur), ac supra mensam posito, omnes ad rei novitatem magnitudinemque convertit, et, an culpandus aut rejiciendus esset, quaesivit. Major mulierum pars, ut viris suis talis copia inesset, optabant. Viri permulti se ab illo tali supellectili superari sentiebant, qui omnes in adolescentulam conversi, graviter illius stultitiam increpabant. Tum illa: 'Quid objurgatis? aut quid me reprehenditis?' inquit. 'Asellus noster, quem ruri nuper conspexi, bestia est, et adeo' (extenso brachio) 'oblongum membrum habet: hic vir meus, qui homo est, non habet ejus medietatem.' Credidit simplex puella, hominibus longius quam bestiis ejusmodi membrum inesse debere.