Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.22-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Dno. Reverende mi Domine Compater, frater in Christo dilecte. Recte facis, quod me literis tuis visitas, dum vicini sumus. Spero tamen te etiam Witebergam scribendi occasiones habiturum, quas, ubi habueris, ne negligas, per veterem et constantem nostram amicitiam rogo. Vere autem ita est, uti scribis quod DEUS me etiam in hac mutatione mirificet, Mirabilius enim fere jam dimittor, quam ante quinquennium Witebergâ. Mimisterium, plerique Senatorum, adeoque tota pene urbs uno ore clamat, meam operam tantum ad biennium elocari debere Witebergensibus, nec me plene dimittendum esse, neque ego illis refragor. Et tamen dimittor. Miraberis quî istud fiat. Sed mirari desisteres, si omnia et singula narrari audires, quae partim calamo non sunt concredenda, partim prolixiora, quam ut Epistolae brevi includi possint. Hoc tantum scito, me in toto hoc negotio non tam cunctatorem, quam mere passivum subjectum fuisse. Omnino itaque statuo, DEO ita visum esse, cujus voluntati me obtemperanter submitto, ipsumque precor, ut neutri parti, sive Brunsvicensi Ecclesiae sive mihi istam mutationem detrimentosam esse velit. Neque enim caret solicitudine et anxietate res haec universa. Non quidem quoad fratres Colloquii, qui omnes et singuli constanti amore me complectuntur, excepto eo, cujus mentionem fecisti. De quo ut antehac bene speravi; ita nunc non desunt, quae me dubium reddant. Dabo tamen operam, ut, quoad ejus fieri possit, Satanae molitionibus adhuc ante discessum occurram etc. Pro libro transmisso maximas gratias ago. Recte fecisti, quod eum tuis Dominis dedicasti. Illos 40. Joachimicos a nostris non accepisses. De D. Helwigio inquisivi, sed in quoscunque incidi, illi referunt sibi hominem non esse notum, nec meminisse, quod hîc Rectorem egerit. Puto igitur erratum esse vel in nomine vel in loco. Habemus hic in Schola Cathariniana Rectorem M. Carolum Bumannum, qui qualis sit, ex Haberlandis cognoscere poteris. Ille fortassis non nullas sibi causas habere videtur, ob quas hinc discedere exoptet. Et videtur ille ad gubernandum paedagogium aliquod, et urgendas operas Scholasticas non ineptus. Cogita igitur de eo, si forsan Witebergae (ut puto futurum) nihil efficeretis. Hoc tamen abs te peto, ne quisquam experiatur, me ipsum tibi nominasse. Nollem enim a Brunsvicensibus in eam vocari suspicionem, quasi ipsis fideles ministros eripere velim. DEUM precor, ut vobis utilem et pium hominem monstret. Bene vale, et conjugem ex nobis saluta. Raptim 13. Febr. Anno 93. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.