Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.23-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Dno. Omnino verum est, Reverende mi Domine Compater, quod praeter voluntatem Ecclesiae meae ab auditoribus abstrahar. Sed haec est potestas tenebrarum, quod ii, qui initio praetenderunt, hanc Ecclesiam ne ad octiduum quidem meâ praesentiâ carere posse, postea aliis practicis Senatui persvaserunt, ut me penitus dimitteret. Quid faciam ego aliud, quam ut DEO non tam ducenti quam trahenti obsequar? Is providebit huic Ecclesiae, ne propterea dammum aliquod patiatur. Quanquam ille ipse Diabolus, qui impedivit, quo minus tibi in hac Ecclesia locus concederetur, totum quoque hoc negotium tractet. Certe, si tu Collega mihi additus fuisses, nunquam eo res prolapsae fuissent. Sed ferenda sunt haec, siquidem mutari non possunt: neque volo querelis cor tuum vulnerare. Vicem tamen Ecclesiae hujus florentissimae ipse doleo, de qua omnes, quotquot de meo abitu audiunt, male ominantur. Et tamen neque per me stat, neque per ministerium (plerosque intelligo) quo minus etiam hodie aequis conditionibus transigi possit, quod tota Ecclesia magno conatu quaesivit. Sed unus malus homo tantum boni impedire potest. DEUS videt et judicabit. De Helwigio ulterius inquiram. Hodie oblivioni tradidi. Non tamen opus est, ut nostri M. Caroli apud quemquam mentio fiat. Nam ante paucas septimanas nostri Hagenses ita cum ipso transegerunt, ut intelligam ipsum hic perseverare velle. Poteritis itaque D. Hunnii responsionem exspectare, quam, si Witebergam venero, ipse maturabo. Prudenter fecisti, quod te turbis istis non immiscuisti. Et intelligo D. Basilium te amare, id quod nuper, cum ei adessem, non obscure prae se tulit. Ego vero una cum ipso idem sentio, optarim te Göttingâ ad alium locum pertrahi posse. Et si Senatus noster ad biennium me dimisisset, (sicuti tota civitas, ut id fiat, exoptat) tunc tuae obligationis anni ad finem percurrissent. Sed quis novit, quid DEUS, qui mirabilis est in operibus suis, adhuc sit facturus? Laborem tuum magnopere probo. Optarim enim Lutheri nostri scripta rursus juventuti commendabilia reddi, quod tali Synopsi Locorum Communium fieri potest. Scio quoque Dn. Eilardum, aulae Cellensis Concionatorem, consimilem laborem sub manibus habere. Puto tamen neutrum alterius laborem impedire posse. Tibi de filiolâ recens natâ gratulor una cum conjuge mea, et DEUM precor, ut sit vas gratiae et misericordiae. Bene vale, et conjugem nostro nomine saluta. Raptim 3. April. Anno 93. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.