Latin
1.39.1 to 1.39.3
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.39.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Reverende atque Clarissime Vir, Domine et in Christo Frater plurimum colende. Novum Satanae stratagema est, quo insidiatur non levibus et curiosis ingeniis, quae quidvis, quod rationi ipsorum allubescit, etiam extra et citra Scripturarum autoritatem mox arripiunt, sed modestis et Scripturae Sanctae, ut par est, dignitatem maximi aestimantibus ingeniis, quae in doctrina fidei nihil admittere volunt, nisi totidem in Sacris Bibliis literis et syllabis scriptum inveniant. Ex horum numero esse video bonum illum Virum Nobilem, cujus R. T. literae meminerunt, qui licet ab haeresi Calviniana, ut ipse prae se fert, toto pectore abhorreat, dubitat tamen admittere hanc phrasin, quod ore corporis in usu S. Coenae comedamus sacrosanctum Christi corpus et bibamus pretiosum ejus sangvinem, nisi ex perspicuis Institutionis verbis (quae unica et propria totius hujus doctrinae sedes sunt) id commonstretur. Neque enim cujusquam hominis autoritatem esse tantam, ut in ejus gratiam hanc propositionem admittat, nisi expresso Dei verbo ea consentiat. At vero, Reverende mi Vir, quid est uno ictu omnem Scripturarum commentationem et explicationem, sive ea scripta sit sive viva voce prolata, sive a Veteribus ea sit relicta sive a recentioribus per Spiritus S. gratiam producta, prosternere et ex Ecclesia Dei profligare, si hoc non est? Paulus noster sub persona Thessalonicensium 1. Epist. cap. 5 omnibus Christianis hoc praeceptum praescribit: …. Prophetia autem, hoc est, Scripturarum interpretatio et explicatio non fit nec fieri potest iisdem saltem verbis, quae in Scripturis leguntur, (alioquin enim non explicationes sed centones conscriberentur) sed fit prophetia aliis atque diversis verbis, quam in Scripturis leguntur, prout Domini Spiritus dat eloqui. Haec Prophetia si maxime non fiat verbis Scripturae, tamen si fiat …,nequaquam rejicienda, sed grata mente excipienda est, teste Paulo Rom. 12. Existimo itaque, optimum illum Nobilem monendum esse, ut sibi caveat ab insidiis Satanae, ne, dum probe sibi Scripturam tueri videtur, graviter in eandem impingat, contra Dei voluntatem Prophetiam pro nihilo habens. Etsi enim verum est, in verbis Institutionis Christum non expressisse hanc propositionem: Accipite et manducate corpus meum ore vestro; tamen quia in illis verbis panem nuncupat suum corpus, et hunc panem jubet manducare, quod certe nullo alio organo corporis quam solo ore fieri potest, Quis usque adeo coecus est, ut non videat, ministrum verbi, cui incumbit haec provincia, ut per Prophetiae donum illa Salvatoris verba explicet, et qui interrogatur, qua ratione comedamus corpus Christi, aliter pronunciare non posse, quam ore? Quia cum panem ore excipimus, propter Sacramentalem unionem aliter fieri nequit, quin simul etiam corpus Christi ore recipiamus, Quod si haec ipsi non satisfaciunt, neque tamen explicatio et interpretatio Verborum Institutionis intermitti potest. Age ipse in se recipiat has partes et nobis prophetiam seu interpretationem aliquam afferat, quae sit analoga fidei. Hoc si tentarit, mox animadvertet, se aut prolabi in labyrinthos Calvinistarum aut prophetiam hujus articuli tollere, aut certe ita constringi, ut in hac nostra explicatione. acquiescere cogatur.