Latin
1.39.4 to 1.39.14
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.39.4-14
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque alioquin apud omnes in confesso sit, duobus modis aliquid in Scripturis sacris contineri, Primum si quid ad literam vel ad verbum in ea expresse habeatur. Deinde si quid ex eo, quod ad verbum in Scripturis expressum est, necessaria minimeque Sophistiea ratiocinatione ac consequentia deducatur. Cur hanc sententiam, corpus Christi in Sackamento ore corporis manducamus, quae necessaria et inevitabili consequentia ex Scriptura S. et verbis Christi elicitur, non admittemus? Nam, si potest, solvat ille Nobilis hunc Syllogismum et ostendat eum non ex Pauli verbis profluere: Fractio panis in coena percipitur ore, Fractio panis in coena est …corporis Christi. Ergo …corporis Christi in coena ore percipitur; Aut illum Syllogismum nobis solide evertat: …,quae sola fide fit, est tantum credentium, Joh. 6. Sed in Coena est talis …,a qua Paulus infideles dehortatur 1. Cor. II. Ego in Coena non est tantum …,quae fide fit. Qualis ergo illa? Certe aliam dicere non possumus, quam ean quae ore fit. Haec enim credentibus et incredulis communis est. Et est vanus hic metus, quasi hac ratione modus vel statueretur vel introduceretur, quo ostenderetur, quomodo panis sit corpus Christi. Cum etiam ex utraque parte affirmemus, hunc modum esse imperscrutabilem et ineffabilem. Recte. Sed distingvendum hic est inter eum modum, quo panis est corpus Christi, et alterum, quo panem, qui corpus Christi est, manducamus. Prioris modi explicatio est …Quis enim dicet nobis, quomodo panis sit corpus Christi, cum id …fiat et in Sacramento. Posteriorem ipse Christus expressit, dum jussit nos manducare, quod nullo alio corporis membro fieri potest quam solo ore. Ac proinde verius hac propositione tantum …indicatur, quam modus hujus mysterii investigatur. Quod si haec Nobili illi, una cum iis, quae R. T. pie et erudite ex proprietate verborum institutionis, ex discrimine verborum Institutionis et VI capite in Johanne, ex orthodoxae et venerandae antiquitatis testimoniis, et denique ex Lutheri pia et gravi commonitione adduxit, non satisfaciunt, ego meo loco non video, quid porro addi possit: sed cogor pronunciare, esse …,quo Satanas pii illius Viri oculos perstringit, ut sub specie singularis alicujus reverentiae erga Dei verbum incipiat dubitare de eo, quod verbo Dei est consentaneum et quod non absque piaculo repudiari potest.