Latin
Ad Johannem Velium, Ecclesiasten Eimbeccensium.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.44-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Reverende atque Doctissime Vir, Amice et in Christo Frater honorande. Proposueram equidem mihi, quod in proximo meo ad Visurgim itinere Eimbeccam quoque ingredi, et cum fidelibus atque sinceris illius urbis verbi praeconibus notitiam aliquam et arctiorem familiaritatem contrahere velim. Quia vero tantum quatuordecim dierum terminus mihi praefinitus erat, intra quos domi me rursus futurum promiseram et in quibusdam locis diutius detinebar quam speraram, propositum mutandum et domum properandum fuit. Ita ut hac vice ulterius non quam Huxariam usque progressus sim. Jucundum tamen mihi fuit cognitu, quod meus adventus Vobis non futurus fuisset ingratus nec molestus. Et id ipsum me permovebit, ut alio tempore, ubi rursum Nobilem Matronam Schulenburgiam visitâro (id quod juvante Domino me denuo facturum constitui) cursum itineris mei eo flectam, quo et meum et vestrum votum explere possim. Porro, quod et Senatus ad tuam indicationem me honorifice excipere voluit, merito magni facio et pro propenso illo animo ac voluntate non minores gratias ago, quam si sors ita tulisset, ut benevolentiae ipsius fructum aliquem percepissem. Sane fateor me indignum, erga quem tanta humanitas declaretur: simul tamen grata mente praedico, in illis urbibus, ad quas perveni, non tantum ab Ecclesiastici, verum etiam Politici ordinis hominibus, plus humanitatis, benevolentiae et honoris mihi delatum fuisse, quam vel sperare licuisset, nedum quod unquam rependere possim, Sed Christum JEsum bonorum omnium remuneratorem precor, ut ipse compenset meum defectum. Quod porro filium tuum attinet, moneo, ut nimium tuam sollicitudinem deponas et partem curarum non tantum in DOMINUM, sed etiam in me jactes. Spes facta est filio tuo de stipendio Schulenburgico, si pecunia huic fundationi deputata, in census annuos sive usuras deposita fuerit. Antequam illud fiat, filium ex eo Stipendio juvare nequeo (ut nec alios) si vel millies scriberes. Quod si vero deposita fuerit, et pecuniam prae manibus habuerimus, sponte etiam non interpellati faciemus id quod decet. Itaque ut interim cum aliis in patientia animam tuam possideas, necesse erit. Suo tempore filii Tui non obliviscar, De reliquis noster Gasmerus scribet. Bene vale in Christo et Collegas meis verbis reverenter saluta, Dabantur 31. Octobr. Anno 90. Brunsvigae. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.