Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.45
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Non quidem ad scribendum vacat, Vir Reverende, Amice et Frater in Christo dilecte, ne tamen tuae petitioni desim, breviter meam de propsita quaestione exponam sententiam. Scio sane Bezam in libello de Divort. pag. 88 (cui plerique multum tribuunt) et Hemmingium in Libello de Conjugio in illa esse sententia, quod talia matrimonia, in quibus defuncti sponsi frater in uxorem ducit derelictam sponsam, si non prius accesserit copula carnalis, nullo modo impediri debeant. Quia hac ratione mulier non pertineat ad matrimonium, cum commixtio sexus non est facta. Veruntamen in Consistoriis nostrarum Ecclesiarum ejusmodi matrimonia non approbantur: partim propter Canones veteres, partim quia per sponsalia de praesenti connubium inter sponsum et sponsam per mutuum consensum contractum et ratum habetur, licet nondum fuerit consummatum. Et quia secundum vulgare L. dictum semper in hujusmodi conjunctionibus non solum id quod licitum, sed etiam quod honestum est spectandum: istiusmodi autem nuptiae non sine impedimento publicae honestatis fieri possunt, iccirco tales personae diligenter praemonentur, ut ad avertendum scandalum ab ejusmodi nuptiis abstineant. Verum enim vero quia haec ipsa prohibitio nuptiarum inter sponsi fratrem superstitem et sponsam derelictam non est juris divini, sed tantum juris positivi, ideo dubium non est, magistratum superiorem, penes quem ejus rei est potestas, in tali casu justas et honestas ob causas dispensare posse. Hinc memini nos aliquoties Wittebergae ejusmodi personas, nostram in Consistorio sententiam requirentes, in aulam remisisse, in qua id per dispensationem impetrarunt, quod nos ob honestatem publicam et ob Canonem praescriptum concedere non poteramus. Ex his intelliges, quid Vobis in hoc negotio faciendum existimem. A filio nihil literarum accepi, qua in re nec promissioni suae, quam Tibi fecit, nec statutis nostris satisfacit. Itidem nihil Magdeburgo accepi pro M. Forchamero: alioquin utrumque Vobis transmitterem. Nunc bene vale in Christo et Collegam generum saluta, quibus coelestem benedictionem largissimam in Domino precor. Brunsvigae 22. Maji Anno 92. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.