Latin
Ad Georgium Autumnum Ecclesiae Mansfeldensis Pastorem atque Decanum.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.47-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Redit ad Vos, Reverende Vir, M. Theodosius, qui binas apud nos habuit conciones, cum omnium approbatione. Et nisi ea esset nostrae Reipublicae forma, in qua tarde ejusmodi negotia promoventur, tum propter ordinem, quem ipsi sibi a multis annis praescripserunt, tum propter eorum qui ejusmodi consiliis adhibentur multitudinem, absque omni dubio citra moram ad hujus Ecclesiae ministerium vocatus esset. Ne igitur vel tu vel ipse hanc qualemcunque moram aegre feratis etiam atque etiam rogo. Experiemini, Deum supremum vocationum omnium Directorem, hoc negotium ita gubernaturum, ut haec mora luculenta aliqua commoditate compensetur. Hoc enim animadverto, et Senatores omnes M. Theodosio favere, et Collegas omnes unice exoptare ut ipsis adjungatur, siquidem optima quaevis de eo sibi pollicentur. Ego vero ipso absente negotium universum et felicius et facilius promovere potero. Tantum tu in ipsum amorem et favorem erga hanc nostram Ecclesiam fove et conserva. Siquidem revera hujus Ecclesiae status ita mihi probatur et allubescit, ut omnino mihi ipsi persvadeam, omnes, quotquot eundem perspectum habeant eo modo quo ego, ejusdem ministerium multis aliis locis praelaturos esse. Haec paucis ad te scribere volui. Siquidem ea, quae pluribus cognoscere cupiveris, ex M. Theodosio ceu viva Epistola audire poteris. Bene vale. Dabantur Brunsvigae 25. Febr. Anno 89 T. in DNO. Polycarpus Lyserus.