Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.46
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Pridie domum reversus, Reverende Vir, Domine et Frater in Christo honorande, tuas tuique generi literas inveni: ad illas nunc breviter respondebo. Pie facis, quod M. Gasmeri praematurum obitum luges. Deus novit, quibus lacrymis et gemitibus ego funus ipsius prosecutus sim. Et puto nos jam jacturam optimi illius Collegae sentire, quam ut Deus substitutione fidelis operarii rursus corrigat una tecum ardentibus votis precor. Interim memoria sinceri illius fratris apud me erit immortalis, donec in aeterna vita rursus conjungamur. De mea migratione Wittebergam fama fortassis non est prorsus vana: quibus tamen conditionibus isthuc sim iturus et num in perpetuum isthic sim mansurus, an post intervallum duorum annorum huc rediturus, nondum inter partes convenit. Haec igitur cum sint in manu Dei, abs te etiam atque etiam peto, ut piis tuis votis et me et totum hoc negotium juves, quo Deus animos ex omni parte eo flectat, ut id a nobis peragatur, quod nomini ipsius gloriosum et Ecclesiae fructuosum esse possit. Quod si autem Wirebergam pervenero, de filio tuo dispiciam, ut si ipse sibi deesse nolit et a praeceptoribus dignus idoneusque inveniatur, justo tempore gradu Magisterii ornetur, Nunc cum isthic essem, Stipendiati me non adierunt, nec ego otium in ipsos inquirendi habui, qua de causa jam mihi non constat, quo in loco sint res ejus. Si isthuc rediero, non patiar fideles admonitiones in me desiderari. De molitore non opus fuisset, ut tam operose te excusares. Quod si tamen apud vos regnat libidinum impuritas, non amplius miror vestrum zelum, multo minus eum improbo. Laborandum tamen erit, ut, si qua ratione fieri possit, ipsum cum vetula sua ad poenitentiam adducatis. Porro num secunda Pars Locorum Theologicorum D. Chemnitii sit evulgata, ex adjunctis libris cognosces. De quibus hoc abs Te pro necessitate nostra peto, ut alterum exemplar Amplissimo et Prudentissimo Senatui vestro meo nomine vel ipse offeras, vel per alium offerri et meum studium in dedicando ipsis commendari cures. Sive ergo ipse offeras sive per alium id praestes, ei alterum exemplar pro labore cedere volo. In quibus si te pro amore tuo benevolum et promtum exhibueris, vicissim mea studia et officia tibi promta et parata constabunt. Bene vale, generum tuum saluta, et ut moram responsionis meae ad ipsius literas patienter ferat roga. Dabantur Brunsvigae 26. Nov. Anno 92. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.