Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XXII.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.23-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. D. Reverende et Clarissime Domine Superintendens, frater carissime. Literas die 4 et 17 Martii ad me datas, una cum Büntingi epistola accepi, et quas ad Collegam meum recens misisti, ab ipso monstratas legi. De Colloquio, inter te et Aulaeandrum isthic instituto, ex Illustrissimi Principis Henrici Julii literis cognovi, quibus hodierna die 3 Maji me in arce Guelforum sistere jubeor. At illae 12 Martii datae, post Idus Aprilis primum mihi, nescio quo consilio, redditae sunt. Quae vero ad Principes meos scriptae erant, 21 Aprilis primum exhibebantur. Etiamsi igitur per valetudinem licuisset, tamen temporis ante diem indictum brevitas, ut praeparatus isthuc accederem, non concessit. Ac bene cecidit, cum Aulaeandro …,tibi Tergiversator videar, et utrique parti suspectus sim; ne me huic disceptationi componendae immiscerem; ab utraque parte gratiam, quae solet mediatoribus, relaturus. Si editus est Neophanii liber de origine et antiquitatibus urbis Brunsuigae, orabis eum, ut exemplaria quaedam mecum communicet. Magnifico D. Calenio, et Abbati pagellas per occasionem reddi curabis. Bene vale. Die Crucis 3 Maji Anno 1591. David Chytraeus.