Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola XXIII.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.24
Unproofread scanNot analysed yet
S. D. Reverende et Clarissime Domine Superintendens, amice carissime. Mutationem dexterae excelli, qua et ecclesiis nostris, tristi tyrannide pressis, aliquid laxamenti concessum et Tibi velut postliminio reditus ad pristinam functionem et domum ac fundos patefactus est, ardenti gemitu saepe desideratum, instare video, Quae illustre exemplum est sententiae, qua aliquot Tragoedias iisdem verbis concludit Euripides: …. Hunc igitur ardentibui votis precemur, ut …apparens, ad suam gloriam et ecclesiae salutem omnia gubernet. Ab hoc voto epistolam ordiri volui, cum collega meus D. Bartholomaeus Clingius tandem isthuc proficisceretur, cujus facundiam cum te majori cum voluptate, quam literarum mearum balbutiem, auditurum esse ratiociner. Vivae epistolae loco illum mihi apud te esse patiar. Oro autem, ut Recessun aulae Lycaonicae, in tua et Aulaeandri causa, cujus mihi spem fecisti, per D. Clingium ad me mittas, et de D. Selneccero significes, an Augustam profectus sit. Quem, cum tandem exsurrexerit Dominus, et contra furores imicorum ipsius exaltatus sit: existimabam hoc potius acturum esse, ut judicium, quod antea mandatum erat, ei restitueretur. Literas M. Wendelini, in quas forte incidi, mitto. Tu si quid de vicinarum ecclesiarum in Misnia statu et de Republica …habes, quaeso, ut impertias. Bene et feliciter vale. Die Leopoldi Marchionis Austriae. Anno 1591. David Chytraeus.