Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola Nicolai Blumii I. Reverendissime, Clarissime, Doctissime Domine Doctor
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.43.1
Unproofread scanNot analysed yet
ET si omnes homines omnibus casibus, terra et mari, sunt obnoxii, tamen hic status propemodum est peculiaris Verbi Divini Ministris, praedicatoribus vel professoribus crucis, qui Christum Dominum, in cujus verba jurarunt, cui nomina sua dederunt, fideliter et constanter sequuntur, quos nullae minae, nullae persecutiones, nullae haereses evertere possunt Nam in his callidissimus serpens calcaneum Christi, conterentis caput ejus, quotidie mordet, et propter Christum praecipuos Antesignanos satis hostiliter adoritur, optimos praecones, de victoria Christi adversus Diabolum, et de reparatione generis humani, sine fine modoque infestat, et quomodo eos vel opprimere, vel e medio tollere possit, nocte et interdiu subinde cogitat, terra, mari, domi, foris, nunc in spiritu, nunc in corpore, nunc in fama, nunc in rebus eos torquet et misere eos cruciat, de suo illo veteri et inexplebili odio nihil remittens, imo quotidie furorem augens, cum propius videat instare finem suum. Nec omnino frustra laborat, multos enim lethaliter vulnerat, per sua organa et media ante tempus occidit, de loco, de donis et bonis dejicit, infinita pericula objiciens. Dici vix potest, quam longam telam calamitatum texuerit Davidi, in quot et quanta malu conjecerit Hiobum, quam immani odio persecutus sit Paulum, Apostolum terque quaterque maximum. Moses Dux populi Israelitici, Vir Dei, Propheta Magnus, omnium fuit afflictissimus. Quamobrem, si quis Christo se addicere, Ministerio se consecrare et dedicare, in vera fide et confessione constanter usque ad salutem perseverare statuit, omnino necesse est, hic se ad crucem praeparet, et sciat multorum inimicitias sibi exspectandas esse, juxta praeceptum Christi: Qui vult me sequi, tollat crucem suam et sequatur me. Pius verbi divini minister saepe Christum non videt, sine Deo est, id est, omni bona spe exuitur, omni laetitia privatur, et nihil nisi inferni dolores, tristemque omnium rerum formam videt et sentit, adeo, ut prae nimia animi angustia, quo se vertat, saepe nesciat, nullumque omnino exitum aut spem aliquam perspiciat, et sui ipsius eum vehementer poeniteat.