Latin
APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola Nicolai Blumii I. Reverendissime, Clarissime, Doctissime Domine Doctor
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.43.2
Unproofread scanNot analysed yet
Vulgari proverbio dicitur: Amanti mora longa: Talia patienti omnis mora longissima, singulas horas in suo paroxysmo ad calculum vocat, easque singula jacula esse arbitratur. Ast haec fiunt non temere, vel casu, vel fortuito, sed Deo sic disponente et permittente, ut pii Doctores sint, idonei ad Ministerium Evangelii, quemadmodum ipse Dominus prius in deserto tentatus est, quam suam vocationem ingrederetur. Hoc autem omnium durissimum est in cruce, tentationibus et vexationibus omnibus, quod Satan tentator, vexator et cribrator eorum maximus saepe in agone et pugna illis eripit omnes verbi divini consolationes, ut sentiant Deum longissime abesse, aut si adest, tamen dormire somnum profundissimum, nec animadvertere nostra mala, aut si non dormit, sed animadvertit, quod irascatur, et ultro patiatur nos interire. Haec tentatio est Epithasis malorum omnium, et illae ignitae sagittae Diaboli, de quibus Paulus scribit, prorsus intolerabiles. Nam caetera carnis et mundi mala omnia adhuc ferri possunt, quamdiu mens sentit, Deum esse propitium, et non irasci; sin minus, levissimum quodque folium magis nos terret, quam alioquin omnes gladii, et quicquid praeterea est malorum. Hae sunt illae portae mortis, aculei aeternae mortis et inferni dolores, de quibus sancti passim in Psalmis satis conqueri non possunt. Sed haec omnia imminentia mala et pericula Christus suis aperte praedixit, ne quid novum et inexspectatum illis eveniret, id quod est boni Praeceptoris et fidelis monitoris. Est quoque revera quaedam consolationis pars scire futura pericula, quae evadere omnino non possumus. Praedixit quoque afflictiones non fore durabiles, et laetam habituras Catastrophen, post breve tempus tristitiae ingentem laetitiam secuturam esse, ne suspicemur in ipsis periculis nos perituros. Sine hac consolatione nemo tentationum procellas diu sustinere posset. Promisit quoque in fide patientibus magna praemia, aeterna gaudia, coronam immarcessibilem aeternae gloriae, communicationem omnium aeternorum et coelestium bonorum, societatem assiduam Dei et sanctorum Angelorurn, Regnum etc.