Latin
57.4 to 57.6
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 57.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
T. absqve antagonista pugnare mihi videtur. Neminem enim unqvam hoc sensisse puto, per formam Dei humanitatem in unionem assumtam aut per formam servi tantum conditionem humanae naturae intelligendam esse. 3. scribit G. T. in duplici hujus loci expositione qvaestionem esse, an utraqve Pauli loco accommodari possit et qvaenam sit textui convenientior. Hic ante omnia indagandum mihi videtur, de qvanam duplici expositione sit sermo, anne de ea, qvae statum paulo ante positum respicit, qva per Dei formam alii divinam naturam alii humanitatem intelligere dicuntur: an vero de ea, qva alii per formam Dei non tantum essentiam sed et actiones atqve effecta, ex qvibus Dei virtus cognoscitur, alii vero divinitatem tantum et rursus qva per formam servi alii naturam humanam cum servili conditione et habitu, alii vero simpliciter tantum humanam naturam intelligunt. Si de priori duplici expositione agatur, dico illam, qvae per formam Dei humanitatem intelligit, nullius esse pretii, sicqve opinor inter nos nulla est controversia. Sin de posteriori sit sermo, etiamnum tueor illam, qvae subjecta cum qvalitatibus suis conjungit, eamqve textui convenientiorem esse certo scio. Qva in re si G. T. a me dissentiat, non meum erit judicium ferre, ut nec fortassis G. T. sibi sumet, sed permittendum hoc esset arbitris, qvi utriusqve partis expositione et rationibus expensis pronunciare possent, utra expositio esset planior. His praemissis confero me ad qvatuor illa scripti G. T. capita. Primum est, multa me concedere, qvae antea negarim. Id an ita se habeat pronunciare nolo, cum transsumtum primae meae schedae nullum habeam. Neqve enim vacat Epistolas scribere et rursus describere. Si vero aliqva diversitas inter utramqve Epistolam esse videtur, illam inde provenire arbitror, qvia in priore, in qva ad posteriorem tantum statum respexeram, multa studiose praetermiseram, qvae in posteriore, in qva plenam loci Paulini expostrionem institui, necessario erant ponenda. Qvod si autem qvaedam relinqvere et postea eadem ponere est sibi ipsi contradicere: sit sane, qvod et Ego id fecerim, vitio tamen mihi non vertetur. Adhaec in prima Epistola qvaedam negavi, non simpliciter, sed tantum secundum qvid, qvod ipsum nullam …parere G.