Latin
57.7 to 57.8
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 57.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
T. novit. Sed qvid laboro hac in parte, cum non de mea prima Epistola, sed de genuina textus Paulini expositione, qvam secundae Epistolae inserui, sit qvaestio. In illa adhuc acqviesco et qvae a me desiderantur defendere sum paratus. De tribus tamen G. T. hic monere cogor. I. qvod G. T. asserit, argumenta primae meae Epistolae omnia eo directa fuisse, ut probarem formam Dei de humana natura unita accipiendam esse. Hoc nunqvam concesserim, qvia Ego nunqvam per formam Dei humanam naturam intel lexi, sed gloriam divinam et Majestatem, cujus tamen humana natura in unione particeps facta est. 2. Ex concesso secundae meae Epistolae, in qva ex vocabulo …assero divinitatem Christi posse probari, vult G. T. firmissime elicere, male me et alios hunc locum de assumta in unionem humana natura intelligere, hoc est, nos male sentire, statuentes Christum etiam qva homo in forma Dei fuisse, seu opera divinae Majestatis propria edere potuisse: rationem addit, siqvidem haec non existat in forma Dei. Hic possum qvaerere, ubinam igitur ea alibi existat, et qvaenam ejus sit …vel subsistentia alia, qvam ipsa divina essentia in persona …,qvam Dei formam esse, G. T. ex Thoma ipso asseruit. Qvod si jam humana natura …et subsistit in persona …,omnino manifestum est, licet vocabulum …divinam substantiam innuat, tamen etiam non obstare, qvo minus dicamus, Christum etiam secundum humanam naturam in forma Dei fuisse: si non natura et essentia (ut nec Ego affirmo) tamen hypostasi et per gratiam unionis. 3. An alicubi scripserim aut unqvam senserim non nisi aut tantum servilem conditionem intelligi, excluso subjecto vel ipsa natura, non probe memini. Certe semper cum qvalitate et habitu ipsum subjectum, si maxime non ubivis expresse nominatum fuit, complexus tamen sum.