Latin
1.1 to 1.5
Pomponius Mela, Liber Secundus 1.1-5
Not analysed yet
[1] Asiae in Nostrum mare Tanainque vergentis quem dixi finis ac situs est, ac per eundem amnem in Maeotida remeantibus ad dexteram Europa est, modo sinistro latere innavigantium adposita. In ea Riphaeis montibus proxuma, -et huc enim pertinent -,cadentes adsidue nives adeo invia efficiunt, ut ultra ne visum quidem intendentium admittant. Deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen, quia grypi, saevum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire amant mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus. [2] Hominum primi sunt Scythae Scytharumque quis singuli oculi esse dicuntur Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida. Huius flexum Buces amnis secat. Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus plaustra habent dicti Amaxobioe. Obliqua tunc ad Bosphorum plaga excurrens Ponto ac Maeotide includit<ur>. [3] In Paludem vergentia Satarchae tenent, in Bosphorum Cimmerica oppida Murmecion, Panticapaeon, Theodosia, Hermisium, in Euxinum mare Taurici. Super eos sinus portuosus et ideo Calos limen appellatus promunturiis duobus includitur. Alterum Criu metopon vocant, Carambico quod in Asia diximus par et adversum, Parthenion alterum. Oppidum adiacet Cherrone<sus>, a Diana, si creditur, conditum, et nymphaeo specu quod in arce eius nymphis sacratum est maxime inlustre. [4] Subit tum ripam mare, et donec quinque milium passuum spatio absit a Maeotide, refugientia usque subsequens litora, quod Satarchae et Taurici tenent paene insulam reddit. Quod inter Paludem et sinum est Taphrae nominantur, sinus Carcinites. In eo urbs est Carcine, quam duo flumina Gerrhos et Ypacares uno ostio effluentia adtingunt, verum diversis fontibus et aliunde delapsa. Nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, <Ypacares per Nomadas> evolvitur. [5] Silvae deinde sunt quas maximas hae terrae ferunt, et Panticapes qui Nomadas Georgosque disterminat. Terra tum longe distenta excedens tenui radice litori adnectitur, post spatiosa modice paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens latera facie positi ensis adiecta est. Achilles infesta classe mare Ponticum ingressus ibi ludicro certamine celebrasse victoriam, et cum ab armis quies erat se ac suos cursu exercitavisse memoratur. Ideo dicta est Dromos Achilleos.