Latin
1.6 to 1.10
Pomponius Mela, Liber Secundus 1.6-10
Not analysed yet
[6] Tum Borysthenes gentem sui nominis adluit, inter Scythiae amnes amoenissimus turbidis aliis liquidissimus defluit, placidior quam ceteri potarique pulcherrimus. Alit laetissima pabula magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt. Longe venit ignotisque ortus e fontibus quadraginta dierum iter alveo stringit, tantoque spatio navigabilis secundum Borysthenidam et Olbian, Graeca oppida, egreditur. [7] Callippidas Hypanis includit. Ex grandi palude oritur, quam matrem eius accolae appellant, et diu qualis natus est defluit. Tandem non longe a mari ex parvo fonte, cui Exampaeo cognomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque iam sui dissimilis et non dulcis hinc defluat. Asiaces proximus inter Callippidas Asiacasque descendit. Hos ab Histricis Tyra separat; surgit in Neuris, qua exit sui nominis oppidum adtingit. [8] At ille qui Scythiae populos a sequentibus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio quam desinit nomine exoritur. Nam per immania magnarum gentium diu Danuvius est, deinde aliter eum adpellantibus accolis fit Hister, acceptisque aliquot amnibus, ingens iam et eorum qui in Nostrum mare decidunt tantum Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis navigabilibus effluit. Ingenia cultusque gentium differunt. Essedones funera parentium laeti et victimis ac festo coetu familiarium celebrant. Corpora ipsa laniata et caesis pecorum visceribus inmixta epulando consumunt. Capita ubi fabre expolivere, auro vincta pro poculis gerunt. Haec sunt apud eos ipsos pietatis ultima officia. [9] Agathyrsi ora artusque pingunt, ut quique maioribus praestant, ita magis aut minus: ceterum isdem omnes notis et sic ut ablui nequeant. Satarchae auri argentique, maximarum pestium, ignari vice rerum commercia exercent, atque ob saeva hiemis admodum adsiduae, demersis in humum sedibus, specus aut suffossa habitant, totum bracati corpus, et nisi qua vident etiam ora vestiti. [10] Tauri Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati immanes sunt moribus, immanemque famam habent solere pro victimis advenas caedere. Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores regii, arma tantum sagittae. Vagi Nomades pecorum pabula secuntur, atque ut illa [pecorum] durant ita diu stata sede agunt. Colunt Georgi exercentque agros. Asiacae furari quid sit ignorant, ideoque nec sua custodiunt nec aliena contingunt.