Latin
1.22 to 1.26
Pomponius Mela, Liber Secundus 1.22-26
Not analysed yet
[22] Terra quae sequitur nusquam lata atque hic artissima inter Hellespontum Aegaeumque procurrit. Angustias Isthmon, frontem eius Mastusiam, totam Chersonessum adpellant ob multa memorabilem. [23] Est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne; est et Abydo obiacens Sestos, Leandri amore pernobile; est et regio in qua Persarum exercitus divisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere, mirum atque ingens facinus, ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria transgressus est; sunt Protesilai ossa consecrata delubro; est et portus Coelos, Atheniensibus et Lacedaemoniis navali acie decernentibus Laconicae classis signatus excidio; est Cynos sema, tumulus Hecubae, sive ex figura canis in quam conversa traditur, sive ex fortuna in quam deciderat, humili nomine accepto; est Madytos, est Eleus quae finit Hellespontum. [24] Aegaeum statim pelagus vaste longum litus inpellit, summotasque terras hinc ad promunturium quod Sunium vocatur magno ambitu mollique circumagit. Eius tractum legentibus praevectisque Mastusiam sinus intrandus est qui alterum Chersonesi latus adluens iugo facie vallis includitur, et ex fluvio quem accipit Melas dictus duas urbes amplectitur, Alopeconnesum et in altero Isthmi litore sitam Cardiam. [25] Eximia est Aenos ab Aenea profugo condita. Circa Hebrum Cicones, trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas quia numero non poterat spatio mensum ferunt. Dein promunturium Serrhion, et quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora Zone. Tum Sthenos fluvius, et ripis eius adiacens Maronia. Regio ulterior Diomeden tulit, inmanibus equis mandendos solitum obiectare advenas et iisdem ab Hercule obiectum. Turris quam Diomedis vocant signum fabulae remanet, et urbs quam soror eius suo nomine nominavit Abdere; sed ea magis id memorandum habet, quod Democritum physicum tulit, quam quod ita condita est. [26] Vltra Nestos fluit, interque eum et Strymona urbes sunt Philippi, Apollonia, Amphipolis; inter Strymona et Athon turris Calarnaea et portus Capru limen, urbs Acanthos et Echinia; inter Athon et Pallenen Cleona et Olynthos. Strymon, sicut diximus, amnis est longeque ortus et tenuis. Alienis subinde aquis fit amplior, et ubi non longe a mari lacum fecit, maiore quam venerat alveo erumpit.